Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Dens, in nomine tuo saluifica me et in uirtute tuaiudicame. deus, exaudi orationem meam, auribus percipe uerba oris mei. secundum demonstratam tituli rationem passio Dauid prophetae dei ac domini nostri Iesu Christi passionis exemplum est. et idcirco oratio quoque eius etiam ad intellegentiam orationis eius, qui uerbum caro factum est, temperatur: ut, qui omnia secundum hominem passus est, idem omnia secundum hominem et loquatur; et quorum infirmitates portauit et peccata suscepit, eorum ad deum deprecetur obsequio. proprietates autem uirtutesque uerborum, etiam inuitis licet et cunctantibus nobis, intellegentiae huius exigunt sensum, ut omnia ex persona eius dici non ambigamus in psalmo. ait enim: deus, in nomine tuo saluifica me. in humilitate corporis unigenitus dei filius sub prophetae sui dictis haec precatur, qui et gloriam, quam ante saecula habuerat, reposcebat. saluificari se in dei nomine rogat, in quo est et nuncupatus et natus, ut se in eo corpore, in quo erat natus, idipsum, quod naturae anteriori suae et generi erat proprium, saluum faceret dei nomen.