Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Dens, in nomine tuo saluifica me et in uirtute tuaiudicame. deus, exaudi orationem meam, auribus percipe uerba oris mei. secundum demonstratam tituli rationem passio Dauid prophetae dei ac domini nostri Iesu Christi passionis exemplum est. et idcirco oratio quoque eius etiam ad intellegentiam orationis eius, qui uerbum caro factum est, temperatur: ut, qui omnia secundum hominem passus est, idem omnia secundum hominem et loquatur; et quorum infirmitates portauit et peccata suscepit, eorum ad deum deprecetur obsequio. proprietates autem uirtutesque uerborum, etiam inuitis licet et cunctantibus nobis, intellegentiae huius exigunt sensum, ut omnia ex persona eius dici non ambigamus in psalmo. ait enim: deus, in nomine tuo saluifica me. in humilitate corporis unigenitus dei filius sub prophetae sui dictis haec precatur, qui et gloriam, quam ante saecula habuerat, reposcebat. saluificari se in dei nomine rogat, in quo est et nuncupatus et natus, ut se in eo corpore, in quo erat natus, idipsum, quod naturae anteriori suae et generi erat proprium, saluum faceret dei nomen.

Et quia omnis haec ex persona formae seruilis oratio est, cui formae seruili usque ad crucem mortis adsumptae salutem eius nominis, quod dei est, deprecatur, et saluandus ex dei nomine id continuo subiecit: et in uirtute tua iudica me. namque ob meritum humilitatis, quia se exinanisset formam serui accipiens, formam nunc rursum dei consortem in ea, quam [*](i 1 talafica me corr. m. 2 V saluam me fac RPT (LXX σω̃σόν με) 6 et om. T oratio ex ratio m. 2 V 7 factus est V ut quia V inter secandam ei hominem 4-.5 litt. eras. R 8 passus - hominem um. RV* eloquatur R 10 depraecetur VR proprietatis r 11 inuitiis V et um. V 18 eius exigunt V ot omnia ex ut omnia ut m. 2 V ambigamus e tmbigimus (a supr. acr. m. n R ambigimus V 18 ait enim supra ser. m. 1 P saluum me fao RPT 14 sub profeta V 16 eui om. PTe quia gloriam PT 17 est nuncupatus V 18 nat' rnpr. scr. m.3R t anteriori ex anteriore m. 2 V 19 saluum ex salum m. 1 V facere (corr. m. 2) V 90 oratio — seruili in marg. inf. add. m. 2 (quae hoc quoque loco aeruilis scripsit) V 21 mortS crucis T 28 in continuo V 24 forma serui V 25 consorte V in id ea VR (error ex dittographia ortus, cf. Acad. p. 22 et Stud. 1889 p. 322). )

138
adsumpserat, humilitate repetebat, in dei nomen homine ipso, in quo deus nasci oboedierat, saluato. et ut huius nominis, in quo se saluari orabat, honorem non nudae tantum nuncupationis doceret esse, iudicari se in uirtute dei precatur. primum enim ex iudicio est, quod meretur: factus, inquit, oboediens usque ad mortem et mortem crucis. propter quod exaltauit illum deus et donauit illi nomen, quod est super omne nomen: ut ei nomen, quod super omne nomen est, donetur; tum deinde hoc ipsum iudicium sit in uirtute iudicii, quia per uirtutem dei is, qui ex deo homo mortuus fuerat, idem rursus in deum ex homine mortuo resurrexit, secundum illud apostoli: crucifixus ex infirmitate resurrexit ex uirtute et rursum: non enim erubesco euangelium; uirtus enim dei in salutem omni credenti. per iudicii enim uirtutem infirmitas corporalis in dei nomen naturamque saluatur; atque ita ob meritum oboedientiae in salutem nominis dei ex iudicii uirtute prouehitur, ut in eo dei et nomen et uirtus sit. ceterum si ex consuetudine humana sermo iste coepisset, in misericordia potius uel aequitate, quam in uirtute, iudicari propheta se poposcisset. sed uirtutis illic opus fuerat iudicio, ubi dei filio in filium hominis ex partu uirginis nato, rursum ipsi hominis filio per iudicii uirtutem dei filii et nomen redhibendum esset et uirtus.w

Sequitur dehinc: deus exaudi orationem meam, auribus percipe uerba oris mei. promptum prophetae fuerat dixisse: deus, exaudi me. sed quia ex persona eius [*]( 5 Phil. II, 8 sq. 12 II Cor. 18, 4. 13 Rom. 1, 16. ) [*]( 1 nomS V nomine PT cj. lin. 15 2 obydierat V ut add. m. 2 V 8 se om. V nude tantum nuncupatis VPT 4 dooeret sese V praecatur VR 5 est om. R inquid VRl obaudiens VP 6 & mortem R et mortem sup. lin. am. 2 V mortem autem PT 7 qud R 8 ut eo nomine V 10 homo add. m. 2 V 12 ex infirmitate ex et infirmitate m. 2 V 13 rui-sus V 14 euuangelium VR dei est in RPT salute P ' 16 ob raeritum tuum obidientiae V 17 in salute V 18 et nomen ex nomen m. 2 V humanus V 19 aequitatS P 20 se propheta E et uirtutis R 22 rursus V . 23 fili V redimendum r et uirtus na ex uirtus m. 2 V 25 inaurire uerba Re 26 pereo corr. m. 2. V. )

139
loquitur, qui solus sciret orare, idcirco constans postulatio exaudiendae orationis ostenditur. Paulus beatus neminem hominum, qualiter orare oporteat., scire docet dicens: quod enim, quid oremus, qualiter oporteat, nescimus. non est ergo infirmitatis humanae, exaudiri orationem suam postulare: cum doctor gentium, post constitutam licet iam a domino formam orandi, quid et quatenus oret ignoret. sed eius ista fiducia est, qui solus patrem uidet, qui solus patrem scit, qui solus potest orare pernoctans — secundum euangelium enim dominus pernoctauit orans —, qui per speculum uerborum formam ipsam occultissimi sacramenti sub communibus uerbis, dum oraremus, ostendit. et qui orationem suam poposcit audiri, ut peculiare hocfiduciae suae doceret esse, subiecit: inaurire uerba oris mei. et quisquam hoc humanae fiduciae esse existimabit, ut uerba oris sui uelit audiri? an illa, quibus motus animi nostri et inpetus pronuntiamus, tum cum de ira exardescimus, tum cum de odio obtrectamus, tum cum de dolore querimur, tum cum de adulatione blandimur, tum cum aut pro spe lucri aut de ueritatis pudore mentimur, aut de contumeliae offensione maledicimus ? et quis usquam uitae ita emendatae et patientis ad omnia fuit, ut his humanae demutationis uitiis non esset obnoxius? solus hoc potuit cum fiducia uelle, qui peccatum non fecit. in cuius ore dolus non fuit, qui flagellis dorsum praebuit, maxillas ab alapis non deflexit, sputamentorum contumeliam non exprobrauit et in nullo uoluntatem eius, cuius ad haec uoluntati in omnibus uolens oboediebat, offendit. [*]( 8 Rom. VIII, 26. ) [*]( 1 postulatio postulandee orationis RPT 2 hominem V S orare debeat V quid enim oremus qualiter T 6 lioet etiam a V formam ordinis R 8 eat qui solus potest (del. m. 2) patrem scit qui solus potest orare cet. Trest qui solus patrem uidet qui solus patrem scit potest (potellsT) orare eet. PT 9 euuangelia V 11 dum om. V 18 inaudire (d in ras. a. m 2) V 14 mei m ms. R et quisquam — sui supr. scr. m. 3 R humane VP 15 uellit V 16 impetas (m ex n m. 3) R pronunciamus RT tum cum di ira ex tum di ira m.2 V 17 quaerimur VR quirimue PT 18 de adolatione ex de adulatione R* adulatione V 19 de ueritatis ex debito ueritatis m. 2 r aut cum de contumelia V 20 usqua (us sup. [in. a m. 2) V umquam P unquam T uitae ita ex uitata (posterius ta in ras.) corr. in. 3 R 24 deflectit P 25 uoluntate V ad hoc PT 26 obydiebat V. )
140

Causam deinde, cur uerba sua audiri oret, adiecit: quoniam alieni insurrexerunt aduersus me et fortes quaesierunt animam meam, non proposuerunt deum in conspectum suum. unigenitus dei filius, dei uerbum et deus uerbum — cum utique omnia, quae pater posset, omnia ea et ipse posset, sicuti ait: quaecumque enim pater facit, eadem et filius facit similiter, et in indiscreto deitatis naturaeque nomine indiscreta quoque esset et uirtus —, ut absolutissimum nobis humanae humilitatis esset exemplum, omnia, quae hominum sunt, et orauit et passus est. et ex communi nostra infirmitate salutem sibi est deprecatus a patre, ut natiuitatem nostram cum ipsis infirmitatis nostrae inisse intellegeretur officiis. hinc illud est, quod esuriuit, sitiuit, dormiuit, lassatus fuit, impiorum coetus fugit, maestus fuit et fleuit et passus et mortuus est. et ut his omnibus non natura, sed ex adsumptione subiectus esse posset intellegi, perfunctus his omnibus resurrexit. omnis ergo eius in psalmis ex naturae nostrae affectu querella est. nec mirum, si ita nos intellegimus dicta psalmorum, cum ipse dominus secundum euangelicam fidem passionis suae sacramenta scripta esse fuerit testatus in psalmis.