Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Dissipauit ergo ossa deus hominibus placentium. et ossa non haec corporalia dissipari intellegenda sunt, sed quia spes aeternitatis in ossibus significari solet, ex quo dictum est: hoc nunc os de o-ssibus meis. quod beatus apostolus, quia magnum mysterium est, ad Christum et ad ecclesiam refert. quae ex Adae sui seternitate aeternitatis substantiam mutuatur. quod in domini uulnerato licet corpore confixoque non frangitur. os, inquit, eius non conteretur; quia cum fuerit iniquis ius passionis in carnem, in aeternam tamen diuinitatis et inpassibilem naturam nihil licuit passioni. integram autem et incorruptam spem aeternitatis significari in ossibus etiam illic meminimus, ubi dicitur: custodit deus omnia ossa iustorum, unum ex his non conteretur, quia secundum demonstratam Ezechieli resurrectionem sacramentum eius sub ossium significatione sit reuelatum. ergo ut custodit deus ossa iustorum, ita et hominibus placentium dissipauit, et dissipauit non ita, ut eo, quod essent, carerent, sed ut per contemptum dei tamquam deperdita et abiecta uilescerent.