Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Et hoc ipsum decreto grauissimo sententia diuina condemnat. namque ad illud, quod dixerat: nonne sciunt omnes, qui operantur iniquitatem, qui comedunt populum meum ut cibum panis? deum non inuocauerunt: ibi trepidauerunt, ubi non erat timor, id ad summam coepti sermonis adiecit: quoniam deus dissipauit ossa hominibus placentium; confusi sunt; quoniam deus spreuit illos. hi ergo, qui operantur iniquitatem et populum comedunt ut cibum panis et deum non inuocauerunt et in non timendis trepidauerunt, nonne cognoscent, quia ossa eorum, qui hominibus placere uelint, deus dissipauit? timuit [*]( 1 Matth. X, 88. ) [*](et 1 possnnt om. R corput occidunt R 3 et animam corpus V et corpaa et animam R 4 in gehenna Pb ipsius ergo Y 6 et quae — non timentur sup. lin. a m. 2 V 8 nostrumquS pro V debito V 8 potestates 721 in nos V quam latroni om. PT 9 hia enim geaeribut pro summa V n breuem corporis dolorem V libertatem om. V eolesiae V ao deaideria PT fiduciae V*PT 12 confessione deicimus PT jn ignS R igne Y iudicia V 18 timentis V 18 manere VRT famulatum V 17 et om. PTE ipeum om. V 18 soient Tb 19omnes h. I. om. RE if. p. 126, 6 21 trepidaue? timore ubi P 22 coepti ex coepit R di supr. scr. m.1 R dissipabit R 24 hii T 87 uellint Y. )

129
huius prophetici dicti sententiam sanctus ille gentium doctor dicens: ego si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem. inutilis est humanae gratiae et inreligiosa sectatio. nam ex deo magis, quam in contumeliam dei hominibus est placendum, ut per diuina instituta et probitatem fidelis uitae innocentisque placeatur. ceterum placere tantum hominibus uelle deo est displicere. non auocat autem ab hominum gratia dens iustorum mentes et fidelium rationabilem sanctitatem. et audiamus eum per Paulum dicentem: sine offensione Iudaeis et Graecis estote et ecclesiae dei, sicuti et ego omnia omnibus placeo, non quaerens quod meum utile est, sed quod multorum est, ut saluentur. hoc est non hominibus, sed deo placere, cum per id, quod deo placetur, et hominibus sit placendum. ex causa. enim placendi deo causa quoque etiam hominibus probabilis fit placendi. ceterum studium, quod, ut hominibus tantum placeatur. inpenditur, ad id, quod deo placendum est, non refertur, quia tantum eorum causa, quibus placetur, adhibetur. non est autem maius uinculum hominibus placendi quam ut nemo sui causa uelit his placere, quibus placeat; quia quod in profectum propriae utilitatis efficitur, non potest non aliquam interdum offensionem ex causis accedentibus excitare, cum quod alii utile est, alteri saepe fiat incommodum. at uero qui nihil sui causa uelit et omnia in profectum alienae utilitatis exerceat, necesse est ut causam sibi inoffensae placabilitatis adquirat; quia et ex alienis utilitatibus placeat nec offendat ex propriis. et hanc [*]( 2 Gal. I, 10. 9 I Cor. 10, 89 sq. ) [*]( 1 ille doctor gentium V 4 namque deo Tb 7 ab hominibus gratia V 8 mentis V 9 per paulum loquentem VPTE 10 iudaeis ac et graecis estote PT estote Iudaeis et Graecis E ecleBiae V 11 et ego per omnia Rare placet ln non ex nã m. 2 V 12 quod mihi utile est R quod mihi utile sit b meum utile PT 18 non hominibus placere sed d5 V 14 quod d5 placet - - P cendum — enim pla sup. lin. a m. 2 V 15 quoque om. E 20 uellit Viis E placeret V quibus pkceat rnp. lin. m. 2 V 21 potest ex est m. 1 V 22 accedentibus a accidentibus m. 1 R aocidentibus V1' 28 ad uero V 24 uellit V 25 inoffensam F1 26 et hanc sibi esse E. ) [*]( XXIL HQsr. Pict. pars J. ) [*]( 9 )
130
esse causam probabilem placendi sibi cunctis apostolus docuit; quia utilitatis suae neglegens utilitati se dedisset alienae.