Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Atque hanc quidem intellegentiae nostrae rationem ea, quae consecuntur, absoluunt: nonne sciunt omnes, qui operantur iniquitatem, qui comedunt populum meum ut cibum panis? deum non inuocauerunt: ibi trepidauerunt timore, ubi non fuit timor. quoniam dominus dissipauit ossa. hominibus placentium; confusi sunt, quoniam deus spreuit illos. si enim usque ad unum bonitatem nemo facit, quomodo populus dei est, qui ut cibus panis manducatur ab operantibus iniquitatem? generalitas ergo sententiae amota est, cum a dei populo, quem in bonitatis operationibus non ambiguum est permanere, iniquitatem secernuntur operantes. comedunt itaque operarii iniquitatis populum dei ut cibum panis, qui sanctorum iniuriis uiuunt, quos uexatio[prophetarum et uastatio ecclesiae et omnis iniquitatis delectat operatio. comedunt quoque etiam illi ut cibum panis populum dei, qui eum obtrectationis morsu et laniatu inuidiae dilacerant, secundum illud apostoli: si autem inuicem mordetis et comeditis, uidete ne consumamini ab inuicem. sed et sunt comedentes populum dei ut cibum panis, quibus, ut idem beatus apostolus ait, deus [*]( 21 Gal. V, 15. 24 Phil. III, 19. ) [*]( 1 ueri V praeposito V 2 decidissent PTE didicissent V 8 gIoriam P oaelesti P 4 iudioii (dio in raa.) R iudicium V 6 consequnntor PTE nonne scient RPTE omnes h. I. om. Vsed cf. p. 128,19 8 inuooanerunt ex inuooauerit m. 2 V 9 trepidauerunt timorem V qf. Sabatier II, 107 timueriint R (sed hic ex corr.), PTE post timor R add. confuai sunt 10 diLs V cf. Sabatxer l. c. adn. deus RPTE hominib: (nib: in ras. m. 1) R hominum P eorum hominum T 18 oibus (s in rtU.) R cibum V manducatur (a in ras. ne. 1) R manduoaretur V manda. cetur PTb 14 dei om. P7' 16 iniquitatem — operarii in marg. infer. add. m.2 V secernentur V seountur (oantor in ras.) R sed comedunt itaq; R 18 et omnis sup. lin. a m. 2 V 20 dei populum VPTE 28 sed et sunt et comedentea V 94 quibus om. V ait = quorum ds (in ras. fuit. ue) V. )

127
uenter est, qui ministerium deputant ad negotiationem conlationibus se plebis et muneribus ditando, dum conuiuia sub obtentu religionis sumptuosa sectantur, dum apothecas suas inutili religiosorum obsequio distendunt — cum consuetudo ab apostolis necessariae huius conlationis ad diurnam tantum saeculo renuntiantium aut per. inopiam indigentium alimoniam fuerit instituta i ; de quibus scriptum est: comedentes domos uiduarum et occasione longa orantes. hi ergo ut cibum panis dei populum comedunt et deum non inuocauerunt. stulti enim in corde dixerunt: non est deus. non inuocant ergo, quem negant. uel certe si qui in ecclesia positi dei plebem obtrectatione, insectatione, sumptu comedunt ut cibum panis, etiamsi dominum inuocare se credunt, audient dictum in euangelio fuisse: scimus enim, quia peccatores deus nonaudit. hi ergo dominum non inuocauerunt, quia oratio non uerborum sit professio, sed fidei.

Sed qui deum non inuocant, et illud impietati suae addunt, ut timeant non timenda: illic enim trepidauerunt., ubi non erat timor, saxa, metalla, robora, ignem, aquam, aethera., reges mortuos atque morituros, uel cetera religionum superstitiosa commenta uenerantes et hoc ipso impio inanium metu contemptuque necessarii timoris ex conparatione condemnandi: cum non tam obliuisci timorem dei impium sit, quam impietate praecellat, timori eius metum inanium praetulisse. docuit autem dominus, solum in nobis metum eorum, quae uere timenda sunt. oportere [*]( 7 Matth. XXm, 14. 14 Ioh. IX, 81. ) [*]( 1 moysterium V inputant R 2 ditantorum oSuinia V ditando conuiuia PT 3 religionis — inutili om. V 6 ad diurna R in diurna V 7 domua V 8 et oratione longa E hic V 9 et dm̃ V et dominum (diim) RPTE 11 denegant V 12 obtrectatione om. V insectatione et sumptu E inaectationia sumptu V insectati et sumptu P inseotantur et sumptu T et cibum V 14 eunangelio VR peccatores ex peccatorii m. 2 V 15 non exaudiet PT hic V operatio RPTe qf. Acad. p. 31 16 non uerboruzn sed professione erit fidei PT 17 sed quia PT impietatis suae VB 18 enim om. P trepidarunt E 19 timor adorantes saxa et ala V 91 hio V metu in ras. R metni V contemptum V om. PT 22 necessarium V condemnant V 93 timore V . inpietatem P1 pietati T praecellentia T 24 timorie VT eius om PT 2B quae iure V. )

128
esse, cum dicit: nolite timere eos, qui possunt corpus occidere, animam autem non possunt occidere; timete autem magis eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. impius ergo timor est, cum quae non timenda sunt timentur et quae timenda sunt non . timentur. et plerumque nos tamquam pro debita officii religione pie adulari regibus existimamus, quia in corpus nostrum sit his aliquid potestatis: quibus nihil ultra de nobis licet quam latroni, quam febri, quam incendio, quam naufragio, quam ruinae. his enim casibus corporum pro summa potestate desaeuiunt, et propter breuem dolorem libertatem ecclesiae, spei nostrae fiduciam, confessionem dei addicimus, punitorem perditoremque in igne iudicii et corporis et animae nostrae deum non timentes et aeternis diuinae ultionis poenis momentanea atque abolenda supplicia praeferentes; dum placere nos ipsis et in eorum gratia permanere famulatu impio gloriamur.

Et hoc ipsum decreto grauissimo sententia diuina condemnat. namque ad illud, quod dixerat: nonne sciunt omnes, qui operantur iniquitatem, qui comedunt populum meum ut cibum panis? deum non inuocauerunt: ibi trepidauerunt, ubi non erat timor, id ad summam coepti sermonis adiecit: quoniam deus dissipauit ossa hominibus placentium; confusi sunt; quoniam deus spreuit illos. hi ergo, qui operantur iniquitatem et populum comedunt ut cibum panis et deum non inuocauerunt et in non timendis trepidauerunt, nonne cognoscent, quia ossa eorum, qui hominibus placere uelint, deus dissipauit? timuit [*]( 1 Matth. X, 88. ) [*](et 1 possnnt om. R corput occidunt R 3 et animam corpus V et corpaa et animam R 4 in gehenna Pb ipsius ergo Y 6 et quae — non timentur sup. lin. a m. 2 V 8 nostrumquS pro V debito V 8 potestates 721 in nos V quam latroni om. PT 9 hia enim geaeribut pro summa V n breuem corporis dolorem V libertatem om. V eolesiae V ao deaideria PT fiduciae V*PT 12 confessione deicimus PT jn ignS R igne Y iudicia V 18 timentis V 18 manere VRT famulatum V 17 et om. PTE ipeum om. V 18 soient Tb 19omnes h. I. om. RE if. p. 126, 6 21 trepidaue? timore ubi P 22 coepti ex coepit R di supr. scr. m.1 R dissipabit R 24 hii T 87 uellint Y. )

129
huius prophetici dicti sententiam sanctus ille gentium doctor dicens: ego si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem. inutilis est humanae gratiae et inreligiosa sectatio. nam ex deo magis, quam in contumeliam dei hominibus est placendum, ut per diuina instituta et probitatem fidelis uitae innocentisque placeatur. ceterum placere tantum hominibus uelle deo est displicere. non auocat autem ab hominum gratia dens iustorum mentes et fidelium rationabilem sanctitatem. et audiamus eum per Paulum dicentem: sine offensione Iudaeis et Graecis estote et ecclesiae dei, sicuti et ego omnia omnibus placeo, non quaerens quod meum utile est, sed quod multorum est, ut saluentur. hoc est non hominibus, sed deo placere, cum per id, quod deo placetur, et hominibus sit placendum. ex causa. enim placendi deo causa quoque etiam hominibus probabilis fit placendi. ceterum studium, quod, ut hominibus tantum placeatur. inpenditur, ad id, quod deo placendum est, non refertur, quia tantum eorum causa, quibus placetur, adhibetur. non est autem maius uinculum hominibus placendi quam ut nemo sui causa uelit his placere, quibus placeat; quia quod in profectum propriae utilitatis efficitur, non potest non aliquam interdum offensionem ex causis accedentibus excitare, cum quod alii utile est, alteri saepe fiat incommodum. at uero qui nihil sui causa uelit et omnia in profectum alienae utilitatis exerceat, necesse est ut causam sibi inoffensae placabilitatis adquirat; quia et ex alienis utilitatibus placeat nec offendat ex propriis. et hanc [*]( 2 Gal. I, 10. 9 I Cor. 10, 89 sq. ) [*]( 1 ille doctor gentium V 4 namque deo Tb 7 ab hominibus gratia V 8 mentis V 9 per paulum loquentem VPTE 10 iudaeis ac et graecis estote PT estote Iudaeis et Graecis E ecleBiae V 11 et ego per omnia Rare placet ln non ex nã m. 2 V 12 quod mihi utile est R quod mihi utile sit b meum utile PT 18 non hominibus placere sed d5 V 14 quod d5 placet - - P cendum — enim pla sup. lin. a m. 2 V 15 quoque om. E 20 uellit Viis E placeret V quibus pkceat rnp. lin. m. 2 V 21 potest ex est m. 1 V 22 accedentibus a accidentibus m. 1 R aocidentibus V1' 28 ad uero V 24 uellit V 25 inoffensam F1 26 et hanc sibi esse E. ) [*]( XXIL HQsr. Pict. pars J. ) [*]( 9 )
130
esse causam probabilem placendi sibi cunctis apostolus docuit; quia utilitatis suae neglegens utilitati se dedisset alienae.

Dissipauit ergo ossa deus hominibus placentium. et ossa non haec corporalia dissipari intellegenda sunt, sed quia spes aeternitatis in ossibus significari solet, ex quo dictum est: hoc nunc os de o-ssibus meis. quod beatus apostolus, quia magnum mysterium est, ad Christum et ad ecclesiam refert. quae ex Adae sui seternitate aeternitatis substantiam mutuatur. quod in domini uulnerato licet corpore confixoque non frangitur. os, inquit, eius non conteretur; quia cum fuerit iniquis ius passionis in carnem, in aeternam tamen diuinitatis et inpassibilem naturam nihil licuit passioni. integram autem et incorruptam spem aeternitatis significari in ossibus etiam illic meminimus, ubi dicitur: custodit deus omnia ossa iustorum, unum ex his non conteretur, quia secundum demonstratam Ezechieli resurrectionem sacramentum eius sub ossium significatione sit reuelatum. ergo ut custodit deus ossa iustorum, ita et hominibus placentium dissipauit, et dissipauit non ita, ut eo, quod essent, carerent, sed ut per contemptum dei tamquam deperdita et abiecta uilescerent.