Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Atque hanc quidem intellegentiae nostrae rationem ea, quae consecuntur, absoluunt: nonne sciunt omnes, qui operantur iniquitatem, qui comedunt populum meum ut cibum panis? deum non inuocauerunt: ibi trepidauerunt timore, ubi non fuit timor. quoniam dominus dissipauit ossa. hominibus placentium; confusi sunt, quoniam deus spreuit illos. si enim usque ad unum bonitatem nemo facit, quomodo populus dei est, qui ut cibus panis manducatur ab operantibus iniquitatem? generalitas ergo sententiae amota est, cum a dei populo, quem in bonitatis operationibus non ambiguum est permanere, iniquitatem secernuntur operantes. comedunt itaque operarii iniquitatis populum dei ut cibum panis, qui sanctorum iniuriis uiuunt, quos uexatio[prophetarum et uastatio ecclesiae et omnis iniquitatis delectat operatio. comedunt quoque etiam illi ut cibum panis populum dei, qui eum obtrectationis morsu et laniatu inuidiae dilacerant, secundum illud apostoli: si autem inuicem mordetis et comeditis, uidete ne consumamini ab inuicem. sed et sunt comedentes populum dei ut cibum panis, quibus, ut idem beatus apostolus ait, deus [*]( 21 Gal. V, 15. 24 Phil. III, 19. ) [*]( 1 ueri V praeposito V 2 decidissent PTE didicissent V 8 gIoriam P oaelesti P 4 iudioii (dio in raa.) R iudicium V 6 consequnntor PTE nonne scient RPTE omnes h. I. om. Vsed cf. p. 128,19 8 inuooanerunt ex inuooauerit m. 2 V 9 trepidauerunt timorem V qf. Sabatier II, 107 timueriint R (sed hic ex corr.), PTE post timor R add. confuai sunt 10 diLs V cf. Sabatxer l. c. adn. deus RPTE hominib: (nib: in ras. m. 1) R hominum P eorum hominum T 18 oibus (s in rtU.) R cibum V manducatur (a in ras. ne. 1) R manduoaretur V manda. cetur PTb 14 dei om. P7' 16 iniquitatem — operarii in marg. infer. add. m.2 V secernentur V seountur (oantor in ras.) R sed comedunt itaq; R 18 et omnis sup. lin. a m. 2 V 20 dei populum VPTE 28 sed et sunt et comedentea V 94 quibus om. V ait = quorum ds (in ras. fuit. ue) V. )