Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Bonus autem solus per naturam indemutabilem suam semper deus non praedurus huius demutationis nostrae arbiter fuit, indulgentiam infirmitati nostrae, qua non semper boni permanemus, ex merito uoluntatis inpertiens, qua bonos nos esse delectat: magisque his, quae uellemus, propitiatus est quam his, quae non possemus. iratus est. namque cum Moysi. fideli utique amico suo, et quem in deum pharaoni constituerat, dixisset: quia non glorificasti me in aquae contradictione, ascende in montem et morere, hunc sibi postea, [*]( 87 Deut. XXXII, 49. ) [*]( 1 nemo sit E bonitaa ex bonitatis m. 2 V 2 ea om. RPT eat ea e 4 demutatione V ó natura ex matura m. 2 V fiat VP 8 damno mouemur dam sup. lin. a m. 2 V 9 dum amore — efferimur om. V 11 infirmea V 12 et sup. lin. a m. 2 V 18 ea VP 15 vel uoluntate — possumus supr. add. m. 2 V 16 hoc om. P 18 demutatione P obnoxii PTo. 19 nos sup. lin. a m. 2 V 21 praedurus ex praeduroe m. 2 V 99 boni om. V 23 qua bono esse V 24 uelimas PT 25 possumus PT utiquae iam amioo suo V1 26 faraoni VRP 27 in aquae contradiotione R in aqua contradictione P in aquis contradiotioniB B. )

125
sepulturae eius loco a nemine cognito, una cum Helia ab apostolis in monte conspectum beati et aeterni regni sui consortem et martyrem reseruauit. et, ne per Aaron et Dauid et Salomonem pluresque alios istiusmodi bonitatis dei exempla percurram, quibus, increpitis demutationum offensis, ob fidei tamen meritum adfuit uenia procliuis, conscius dominus infirmitatis humanae, cum apostolis dixisset: omnes uos scandalum patiemini in nocte hac, et beato Petro non tam ad denuntiationem damnatae demutationis, sed quia per timorem carnis demutabilis homo, id quod negaturus esset admonito et neganti quidem claues tamen regni caelorum non ademit: quia cum per trepidationem obrepsisset negatio, uoluntatis tamen usque ad martyrium confitendi fides firma non deerat. et aliud est nolle, aliud non posse. territus enim Petrus, etsi per carnis sensum responsionis non potuit tenere constantiam, per fidem tamen animi statim fleuit. et cum decussum se ab eo, quod uolebat., agnόuit, lacrimarum dolore fidei suae effudit adfectum. et ipsum illud fuit demutationis tempus et fletus, scilicet secundum trepidationis demutationem uoluntatis firmitate potiore. nam mox inconstantiam trepidationis constans fides fleuit, probatissimam deinceps apostolicae constantiae firmitatem martyrii confessione confirmans. haec idcirco in praesenti loco conmemorauimus, ne generaliter dictum existimaremus: non est, qui faciat bonitatem, non est usque ad unum, cum hi tot et tanti [*]( 7 Matth. XXVI, 81. ) [*]( 1 niminae R' Elia R conspeoto VRPT 3 martirem R reseruabitP aron V dauit R (ubi post hunc uocem eras. & Saul) solomonem V 4pereurrant V 5 in quibus V 6 affuit T fuit V procliua V 8 in hac noctePTb Petro ter non VPTE 9 daranatae negationis VPTE lOhomo eaet quod negaturus esset V 11 olaues ex olauia m. 1 P regni om. VPTa 12 obpressisset V orrepsiset T 18 confidendi R fidis V deerit R 15 tamen om. V 17 dolore supr. scr. m. 1 R effudit ex effundit m. 2 V et ipsam ≡ illud R et ipsad illud V 18 negationis tempus VPT * 20 fidea ex fidis m. 1 V fuit P probaptismum V 82 comfirmans V confirmat T hoc VPT 28 existimaretnr Y 94 bonitatS ex bona eorr. T que R hii T et tam plaoentes PT et tã placiti Vr et placenteB e. )
126
placentes deo uiri, etiamsi per naturae. demutationem de proposito fidei aliquantulum discessissent, tamen maximis ae pulcherrimis bonitatis operibus gloriam sint caelestis de se iudicii consecuti.