Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Populus autem impius et parricidalis et proditor, qui in Doec significatur, regi suo, inimico scilicet Dauid, prodit, quod in domo Abimelech sit — et hoc fit, cum Pilato traditur, cum homo crucifigendus offertur, cum repudiato rege regem suum Caesarem confitentur — prodens quidem eum in domo esse Abimelech, sed non intellegens eum, cum in domo Abimelech sit. in domo esse imperii fraterni, corpus scilicet, in quo ei sanctorum ecclesia, quae corpus est Christi, conformis conregnabit., ingressum, id est in qua et desideratum sibi cibum sumpserit - desiderio enim manducare pascham desiderauit — et ex qua Golise, id est diaboli arma sustulerit; fortis enim spolia ipse diripuit; post quod ab hoc eodem Doec, id est populo proditore apostoli occisi. ecclesiae subuersse sunt. hinc ergo titulus psalmi: in finem intellectus, quia in Christo, qui Dauid, oriens, iustus. rex et aeternus et pastor est, totius spei nostrae consummatio et legis finis esse intellegitur: qui et secundum psalmi et titulum et ordinem in ea corporis sui domo proditus est. quse ei fraterni domus esse significatur imperii.
Quid gloriaris, in malitia qui potens es, iniquitatem tota die? querella prophetae est, gloriari eum iniquitate tota die, qui in malitia potens sit. et haec quidem gloria iniquitatis arguitur. ceterum est gloria et expetenda et. confitenda et adfectu quodam exultantis gaudii eloquenda; quod utrumque sub isdem dictis alius propheta demonstrat dicens: non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis [*]( 25 Hierem. IX, 23 sq. ) [*](1 in Doec persona significatur Ρα 2 ininiicue VP prodit quod om. V 3 in domii RP Abimeleo R 4 crucigendus R 5 confitetur a quidem sup. lin. a m. 2 V in domum P 6 sed ex sit m. 2 V cum in domu P cum — sit om. e 7 in domu P in quo eet sanctorum P 8 coformia conregnauit ingresau V conformes conregni et ingressus P 9 et (&) post qua eras. R 10 pascha .PE 12 quod ab om. V 18 hinc ex hic m. 1 V hic « 14 in fine Vll 15 rex aeternus V 16 inielligitur esse E psalmi titulum PE 17 ea om. P 18 quae ex que m. 2 V 19 lncip. cod. T gloriatur UPTE in malitia qui potens es V in malitia potens RPTE iniquitate R iniquitatem V iniquitate PTE 30 quaerella VR quaerela P profetae R profetae (corr. m. 2) V 21 in malitiSfl ethac P 24 hisdem VIT hisdem ex nisdem R 25suaom. V. ) [*]( 7* )
Sed absolute intellegitur, in Doec personam rationem querellae huius non conuenire. quid enim potentiae habebat mulorum custos et ius in animalia uectionis regiae sortitus, aut tantum nuntians Dauid domum Abimelech ingressum? numquid tota die iniquitatem gloriatur? uerum sub persona eius populus, cui omnis in iniquitate aetas fuit, cui ex potentatu malitise gloria iniquitatis ipsius abundauit, significari intellegendus est. potens enim fuit, cum seruiens uisitabatur a domino, cum propter eum tot plagis percussa Aegyptus est, [*](5 Galat. VI, 14. 11 Hiere,m. XVII, 16. ) [*]( 2 sed om. PT 3 oausis — gloriae om. V 5 esae gloriandum e 6 in crucem V ihm xpi V 7 et ego mundo ex et ego mundus m. 2 V 8 ante non ergo R in margine add.: fi ee gloriandu in malitis sed gloria ex sed gloriari m. 2 V et gloria IT 9 offendit — quae in mary. a sup. add. m. 2 V 10 homines V 11 cupiui P 13 salus (corr. m. 1) V in die Re 16 gloriatur iniquitate R gloriatur iniquitate P gloriatur in iniquitatem V gloriatur in iniquitate TE 17 peraona R persona VPB post persona R supra acr. & quaerellae R quaerelae P 18 non om. V mulorum (orQ in ras.) R malorū V 20 Abimeleceh ex Abimelleceh V1 21 iniquitatem V in iniquitatS R iniquitate P in iniquitate TE 22 omnia iniquitate ex omnes iniquitate m. 2 V ex potentatum V 84 seruiena cum PT uisitatur VR a d5 VP. )
Post hanc ergo de eo prophetici doloris querellam iam in ipsum sermo conuertitur: iniustitiam cogitauit lingua tua. linguae humanse officium est, ut naturali inpul.sa ratione. motu uario eodemque moderato uocem in uerba distinguat, extetque per eam ex confuso erumpentis spiritus sono dissonans ad rerum intellegentiam sermo. et quamuis quidem hic eius ad id efficiendum rationabilis motus sit, tamen ipsa subdita potius esse rationi intellegitur, quam sensu rationis [*]( 1 in triduum dierum P 2 non aentit Y Aegiptum ipsi R 3 di9poliatam Pa cladis V reliquid R 5 pedes J e pede RPT (sed cf. Ps. LXV, 10 ubi etiam in R pedes) 6 descendStis ex deaoendStes m. 2 V coee de supr. scr. R nocem di loquentis PT 8 Iordanen ex lordeanen V 10 optinere R 12 cepas PTE cephas V et allia PTE et oum carnes PTa 14 impiam om. R libertati pie ex libertate me corr. R libertati pia V Mosi Re Moysen PT 16 deum= R don V diim P abhominatus est R abominatus (om. est) PT hostiis l*Ta 16 uobit V 18 diem R iniquitate PT iniquitatia R in iniquitate E oñ in mary. add. R 19 potenetamen ex potestamen R esse om. PT 21 in ipso P 22 inpulsus T' 23 moderato ex uariato corr. R 24 per eum /Yl' 27 sensum R. )
Et quia ex ratione naturae cogitatis potius famuletur lingua quam cogitet, haec lingua, quae iniustitiam cogitauit, non naturae suae usa esse docetur officiis. sequitur enim: sicut nouacula acuta fecisti dolum. nouacula ad nitorem uultus acuitur, ut abradens hirsutam atque horrentem faciem [*]( 8 Eccles. XXI, 99. 15 Ps. XXXVI, 80 16 Ps. XLIV, 2. ) [*]( 1 est om. PTb sensum V (sed in dittogr., quam del. m. 2, sensu) 2 instinctum V instinctam V 4 lingua VPT eum cogitatio V 5 rationabili ex rationali m. 2 V rationali T uiuentis ineatur (8 i ex corr.) R uiuentis incitatur P uiuentis incitetur T linguam V 6 ineundam PT 7 rationalis T perfeotam T et profeticam PT 11 inconsulte VP et Icondita V 12 adque VR stultorum ex stoltorum m. 1 R stulto V 15 legamus R lingua sapientis RP meditabatur R meditabitur PTE 17 sapiStiae ez oapiStiae m. 2 V 19 sed in hie V quae aut cogitat aut leota fuerint ex quae agat aut cogitata aut leota fuerint m. 2 V quae aut cogitatu aut lectu fuerint R 20 oeleriter haec ratione PT 21 potius svpra scr. P 22 cogitauit ex cogitabit R 28 usu V officii R 25 atque horrentem faoiem uiuificet R adque horrentem (kcilem uiuificet V atque horrentem barbam faciem leuiget e, cf. Abh. IV, 92. )
Sequitur enim: dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem super quam loqui iustitiam. doli huius crimen ex conparatione fit grauius, cum malitia diligitur bonitate neglecta, cum iniquitas agitur praetermisso sermone iustitise. hunc propensae in malitiam dilectionis adfectum dominus in euangeliis condemnat dicens : hoc est autem iudicium, quia lux uenit in hunc mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lumen. populus itaque, cui ad redemptionem peccatorum uerbum caro factum est et deus homo natus est, ut per fidei iustificationem maledicto legis liber esset, dum in transgressione legis mauult seruire maledicto, ipsum illum deum suum tradidit p“nse, sanguinem eius, ut prsetor esset innocens, in se ipse suscipiens. et haec agens demutat naturae consuetudinem. malitiam enim diligit super benignitatem et ex bonis amorem conuertit in pessima. diligere quoque iniustitiam super quam loqui iustitiam maluit. [*]( 18 Ioh. III, 19. ) [*]( 2 praeparatio P at uulnus P 8 in lingua P cogitando V b cogitat E significatur intellegendus est V 8 celebranda P 9 oruci V peremit RP 10 nouaonla acuta per quam. crucifige sec. loco sup. lin. a m. 2 V 11 itaquae V acuta et iniquitatem PTab 18 dilexisti ex dixlexisti m. 1 V 16 iniquitas ex iniquitate m. 2 V praemisso V 17 hnnc propenaae malitiae affeotum PTb 18 in euuangeliis VR est om. r 20 magis homines RPTa 22 d5 ex di m. 2 V homo ez homini w. 2 V 26 naturae suae consuetudinem Ye 27 et ex nobis V 98 super — iustitiam sup. lin. a m. 2 V. )
Tenuit uero secundum Iudaicam consuetudinem propheticus sermo in ipsa sermonum uirtute rationem, cum ait: dil existi malitiam super benignitatem, iniustitiam super quam loqui iustitiam. nam ubi ait: dilexisti malitiam super benignitatem, nihil ultra quam dilectionem ipsam ex conparatione condemnat. ubi uero ait: iniustitiam super quam loqui iustitiam, ibi coarguit non iam praelati amoris adfectum, sed ipsum illum odium in loquendo dicens: super quam loqui iustitiam. possunt enim et solent Iudaei, licet non ament bonitatem, tamen eam uel loquendo simulare. at uero loqui de domino nostro Iesu Christo. qui secundum beatum apostolum Paulum factus est nobis iustitia et sanctificatio et redemptio, nullo modo possunt. non continentur ad aliquam sermonis patientiam, cum quando ex propheticis auctoritatibus ostenditur a nobis unigenitus deus, qui ante ssecula natus est, in homine et passus et crucifixus et mortuus; tum enim omne de eo eloquium et uitant et fugiunt: et si discedendi quoquam locus nullus sit, ui quadam taciti doloris oppressi aures manibus obstruunt et auditum, ne in se penetret, excludunt, bonitatem quidem tantum non amantes, interdum tamen eam loquentes, ceterum iustitiam nec diligentes. quia Christus est, nec loquentes.
Intercessio diapsalmse, etsi personse non adtulerit conuersionem, tamen sensus fecisse intellegitur demutationem. [*]( 12 I Cor. 1, 80. ) [*]( 1 Iudaeioam V 2 orationum cum ait I' ordinem cum ait T 3 iniquitatem super quam T 4 ubi om. P, cum T 5 dilectionem ex dilectioni m. 2 V 6 ipsam ex conparatione sup. lin. a m. 2 V 7' iniquitatem super quam T 8 non tam R illQ RVT illum Pa illud e cf. Stud. 1889 p. 318 10 et solent in marg. a m. 2 V Iudei ex et Iudei V Iudei R illioet V 11 at uero loqui de T 12 est om. P in nobis R 18 eignificatio V In VRPTa uerbum loqui etiam post redemptio repetitur 14 non sup. lin. a m. 2 V aliquam ex aliquem P cum quando scripsi cf. Abh. IV p. 60 sq. ouai quando R si oum quando Vb ei quando PTe 16 est natus VT 17 enim sup. lin. a m. 2 V omne in rcu. P omne ex homine V & uitant R euitant VPTE 18 si om. V diacedendi ex descendendi P ut quadam RP 19 obpraeasi V ne ipee paenetret V 20 tantam P (ex corr. 1) ab 91 tamen om. V 22 qua Christus est P quae Christus est E 28 diabspalmae P adtulit V 24 demutationem V. )
Nunc uero intercedente diapsalma non pra>cessit querella, sed demonstrata ante causa peccati grauissima tum haec damnationis est subiecta sententia: dilexisti omnia uerba praecipitationis, linguam dolosam: propterea deus destruet te in finem, euellat te et emigret te de tabernaculo et radicem tuam de terra uiuentium. eo exemplo. quo in Genesi dictum legimus his uerbis: quia fecisti hoc, maledictus tu a terra. et rursum: quia audisti uocem mulieris tute; sed et ab apostolo, cum grauissima humanse impietatis crimina percensuisset. itadictum: propter hoc tradidit eos deus in reprobum sensum: [*]( 18 Gen. III, 14. 19 Gen. III, 17. 92 Rom. I, 28. ) [*]( 1 caius mpra scr. R 2 aliut ex alium m. 2 V nunc qua antea r nnquam ante R numquam ante P 8 quaerellia VR quaerelis V ex prophetiae Ra ex profetiae VP 5 iniustitiam - cum om. V 6 malitia er malitiam nt. 2 V malitia P diligit I' et iniustitiam aup iustitiam P super iustitiae om. r 7 quedam VR 8 praemissa ex praemissio m. 2 V 9 gloriaris R iniquitate T in iniquitate (in supr. scr. m. 1) P 10 quaerellae doctor R repperiretur VRP q. rellae V 14 est subiecta sententia ex est subiecta soli sententia m. 1 V 15 lingua dolosa PV 16 in finem — emigret te om. R te post euellat om. PTE de tabernaculo tuo 1C 18 eo exemplo scripsi et exemplo (hoc supr. scr. m. «7 R) H I 2 exemplo VtpTE quoq. Genesi V 19 et rursum — sed om. V quia audisti R 20 uxoris tuae R et apostolns cum grauissima humanae mpietatis crimina percensuisset ita dictum V sed et ab apto grauissimis humanae impietatis criminib. pcensetis (percense╵tis T) adiectum p 1T 81 poll ita dictum inseruit e m. 3 R 22 deus om. RPT in sensum reprobum RPT. )
Omnis etenim anima infidelis, in saeculi huius tamquam maris profundo naufraga, incerto motu uagoque differtur et diuersarum cupiditatum aestu mobilis fluctuat, potestate diaboli saeculum incolentis inlusa, et nulla ad resistendum obnitendumque ei subiectae soliditatis firmitate consistit: ex quo facile est, incentiuis circumagentium cupiditatum pendulam uagamque iactari. quod autem saeculi huius motus atque fluctus undantis maris sit aestibus conparatus, qui dominantis sit diaboli incolatus, secundum propheticam et allegoricam intellegentiam psalmus centesimus et tertius sub corporali tamen creaturarum significatione demonstrat: Hoc mare magnum et spatiosum, illic serpentes, quorum non est numerus. animalia pusilla et magna: illic naues pertransibunt draco iste, quem formasti ad inludendum ei. et rursum in psalmo sexagesimo octauo: ueni in altitudinem maris. [*]( Ps. Cm, 25. 27 Ps. LXVIII, 3. ) [*]( 1 lingua dolosa FT 8 uox sermo post nobiscum repetita R 4 a greci=SI (1=ex u?) R Ta prmauTa Rαταιϲοντιϲμου V αρηνμεα ΚαταFFOVTUCμΑΟU R 6 mersio PT in profundum TE 8 in mare ex in mari T ex sup. lin. a m. 2 V 9 quorumque VP quorumcumque T 10 demonetratam ex demonstratu m. 2 V praecipitationem .(om. rationem) PT 11 quia sup. lin. a m. 2 Y praeoipitatis V seuerisaima damnatione VRPa 18 infidelis ex infideles m. 2 V 14 naufragia V 16 mobilis ex mobiles R si potestate R (an scilioet potestate?) 17 ei om. PT subiecta V 18 cupiditatium V 19 saeculi huius morte adque V 21 profeticam ex preieticam m. 2 V adlegorioam V 26 in psalmo LXVIII rRPT 97 in altitudine R. * )