Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Intellegentia ergo psalmi in eo consistit, ob quem omnia sunt, extra quem nihil est. et quis iste sit, superscriptio ipsa. quse continere historiam existimatur, ostendet. est enim talis: in finem intellectus illi Dauid, cum uenit Doec [*](1 nobis V 2 thesaurus R 1 uiatioum ex i uitaticum m. 2 V 3 in 'clesia corr. m. 2 V in gloria xpi corporis V in gloria corporis R in gloria corporis Christi b 5 Explicit psalmus XIIII inoipit psalmus LI r Finit psalmus XIIII incipit LI R Incipit tractat' beati hylarii piotauensis ep in psalm LI P (add. m. sate. XII?) 6 in finem — Abimelech om. R 7 Idumeus VP Saul V Sauli P 8 Aohimelech t' sed in seqq. et hic cod. semper Abimelech, cf. Sabatier II, 105 9 iniquitate VR sed cf. infracap. 5 et Abh. IV, 77 10 iniustitiam cogitabit R 12 superscribtio V expetendae ex expectandae R 14 res om. P 15 contineri P 16 est om. P 18 quem concluduntur P cuiua clausa V 19 ad quae uniuersae res rerum P 21 de quo omnia sunt R 28 historia R ostendit VPE. )

97
Idumseus et adnuntiauit Saul et dixit ei: uenit Dauid in domum Abimelech. atque ut absolutius rationem superscriptionis consequi possimus, ipse rerum gestarum ordo subdendus est. Doec prsepositus erat mulorum Saul; qui ad Saul ait: uidi filium Iesse uenientem in Noba ad Abimelech, filium Achitob. et interrogauit eum in domino et manducare dedit ei et gladium Golise alienigense dedit illi. quibus auditis rex potestatem Doec sacerdotum et ciuitatis dedit. dehinc scriptura subiecit: et circumiuit, inquit, Doec Idumseus, et tetigit sacerdotes et mortificauit in die illa octoginta et quinque, omnes ferentes ephud, et Noba ciuitatem sacerdotum deiecit in ore gladii. hsec itaque omnis gestorum fides est: ex qua tantum ad psalmi titulum praesumptum est, quantum et sacramento psalmi et propheticae satisfaceret doctrinae. id enim solum in superscriptione est: cum, inquit, uenit Doec et adnuntiauit Saul et dixit: quia uenit Dauid in domum Abimelech. et necessario post quinquagesimum psalmum, in quo peccatorum remissio secundum sanctificati huius, ut in exordio psalmorum docuimus, numeri uirtutem continetur, psalmus iste tempore anterior, ordine posterior collocatur: ut id, quod in finem intellectus prsescribitur, perfectis undique et absolutis sacramentorum generibus possit intellegi. [*]( 5 I Reg. 22, 9. 9 Ibid. 18 sq. ) [*]( 1 Idumeus VRPa 51 Dauid VPE dd R absolutius ex absolutio n m. 2 V 4 mulorum ex malorum m. 3 V 5 uenie tem corr. m. 2 V 6 Acitobh P in domino (in siipra scr.) R 7 et manduoare dedit illi PE dedit ei — alienigenae in marg. infer. add. m. 2 V 8 alienigene (supra eras. sunt. litl. nige) R dedit ei R 9 et oiuitatea P 10 inquid VR1 Idomeas V 11 oetoginta et f R 12 efut ex efat m. 2 V effad ex effud m. 3 R (ἐϕούδ LXX) effod a ephod Pe Noba ex h Xoua m. 2 V 14 esteestorum m. 2 V fides est ex fides et m. 1 V tatum a blalmi titulo (titulo ex titulum m. 2) V tantum psalmi titulum P 15 profeticae VR 16 in superscribtione YR 17 inquid V 21 ordine posterior om. V 82 in fine VRPa 28 perfectis undiq. (a undiq. in ras.) R perfectis undiquae V1 24 posset V. ) [*]( XXII. Bllar. Plet. pura I. ) [*]( 7 )
98

Abimelech, interpretatione uerbi, fratris mei imperium significat. quod enim nobiscum fratris mei imperium dicimus, id Hebraei Abimelech nuncupant. cum ergo Sauli dicitur: uenit Dauid in domum Abimelech, illi inimico Dauid nuntiatur, quod domum ingressus sit fratris imperii. domus autem imperii fratris quae sit, Petrus apostolus docet dicens: et uos. quasi lapides uiui sedificamini domus spiritalis ad sacerdotium sanctum. et infra: uos autem genus electum. regale sacerdotium, genus sanctum, plebsad possidendum. in hanc igitur spiritalem domum sedificandi in regale genus sumus, si per spiritalem corporum aedificationem conformes deo facti genus perfici regale mereamur. hanc ergo Abimelech domum, id est domum fraterni regni, Dauid ille uerus, sanctus, rex, iustus, oriens ingressus est; factus scilicet nostri corporis homo. quse domus fraternum ei regnum est, quia in eiusdem corporis gloria coheredes sumus regni eius, ipso dicente: uenite, benedicti patris mei, possidete praeparatum uobis regnum a constitutione mundi. quod autem fratres eius sint, quorum domum regiam fuerit ingressus, per prophetam testatur in psalmo dicens: adnuntiabo nomen tuum fratribus meis, in media ecclesia laudabo te. concessa ergo secundum praecedentem psalmum peccatorum remissione uerbum caro factum habitat in nobis, qui et fratres et domus spiritalis et regale genus sumus. [*]( 7 I Petro 2, 5. 9 Ibid. 9. 17 Matth. XXV, 34. 21 Ps. XXI, 23. ) [*]( 1 interpraetatione VR 3 hebrei VR haebraei P nuncupant ex 1 nuncupauent V1 5 fratris = - imperii R fratris imperium V 6 quae ex que corr. m 2 V 8 domos epiritalee R in domos spiritales e 9 electum om. V forsitan id sacri texltts uocabuhtm h. I. ipsum iam Hilarium fugisse ex iis, quae secuntur, ubi identidem regale genus nominatur, conicere possis. 12 p supr. scr. R corporum om. R sed 4 litt. eras. conformes adft P 13 meremur V 15 post ingressus est 3—4 lilt. eras. R nostri corpori R 16 frni mei regnum est R fraternum regnum est 7' fratris mei regnum est e 17 gloriam P 19 constitutione ex conte stitationem m. 2 V 99 eolesia V aecclesiae R laudabor P. )

99

Populus autem impius et parricidalis et proditor, qui in Doec significatur, regi suo, inimico scilicet Dauid, prodit, quod in domo Abimelech sit — et hoc fit, cum Pilato traditur, cum homo crucifigendus offertur, cum repudiato rege regem suum Caesarem confitentur — prodens quidem eum in domo esse Abimelech, sed non intellegens eum, cum in domo Abimelech sit. in domo esse imperii fraterni, corpus scilicet, in quo ei sanctorum ecclesia, quae corpus est Christi, conformis conregnabit., ingressum, id est in qua et desideratum sibi cibum sumpserit - desiderio enim manducare pascham desiderauit — et ex qua Golise, id est diaboli arma sustulerit; fortis enim spolia ipse diripuit; post quod ab hoc eodem Doec, id est populo proditore apostoli occisi. ecclesiae subuersse sunt. hinc ergo titulus psalmi: in finem intellectus, quia in Christo, qui Dauid, oriens, iustus. rex et aeternus et pastor est, totius spei nostrae consummatio et legis finis esse intellegitur: qui et secundum psalmi et titulum et ordinem in ea corporis sui domo proditus est. quse ei fraterni domus esse significatur imperii.

Quid gloriaris, in malitia qui potens es, iniquitatem tota die? querella prophetae est, gloriari eum iniquitate tota die, qui in malitia potens sit. et haec quidem gloria iniquitatis arguitur. ceterum est gloria et expetenda et. confitenda et adfectu quodam exultantis gaudii eloquenda; quod utrumque sub isdem dictis alius propheta demonstrat dicens: non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis [*]( 25 Hierem. IX, 23 sq. ) [*](1 in Doec persona significatur Ρα 2 ininiicue VP prodit quod om. V 3 in domii RP Abimeleo R 4 crucigendus R 5 confitetur a quidem sup. lin. a m. 2 V in domum P 6 sed ex sit m. 2 V cum in domu P cum — sit om. e 7 in domu P in quo eet sanctorum P 8 coformia conregnauit ingresau V conformes conregni et ingressus P 9 et (&) post qua eras. R 10 pascha .PE 12 quod ab om. V 18 hinc ex hic m. 1 V hic « 14 in fine Vll 15 rex aeternus V 16 inielligitur esse E psalmi titulum PE 17 ea om. P 18 quae ex que m. 2 V 19 lncip. cod. T gloriatur UPTE in malitia qui potens es V in malitia potens RPTE iniquitate R iniquitatem V iniquitate PTE 30 quaerella VR quaerela P profetae R profetae (corr. m. 2) V 21 in malitiSfl ethac P 24 hisdem VIT hisdem ex nisdem R 25suaom. V. ) [*]( 7* )

100
in fortitudine sua, neque diues in diuitiis suis: sed qui gloriatur. in domino glorietur. uetitis enim primum inprobabilis gloriae causis causam rursum gloriae conpetentis ostendit. quo exemplo beatus apostolus scit in nullo sibi nisi in uno tantum gloriandum, cum ait: mihi autem absit gloriari, nisi in cruce domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. non ergo gloria istiusmodi, sed gloria iniquitatis offendit; et eius iniquitatis, quse die tota sit. diem pro aetate uel tempore hominis nuncupari solere meminimus, cum dicitur: diem hominis non concupiui, uel rursum cum Abraham diem domini desiderauit, uel cum apostolus santanae tradit in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini, non hunc diem ortu solis occasuque finitum, sed diem constituti temporis uel aetatis ostendens. potens ergo in malitia gloriatur iniquitatem tota die.