Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed non sufficit respondisse, quod rex sit; audiamus etiam illud, et qui sit iste, qui rex est. princeps namque sacerdotum etiam cum sacramento interrogat, dicens: adiuro te per deum uiuum, ut dicas nobis si tu es Christus filius dei. et dicit illi Iesus: tu dixisti. interrogatio nunc quoque non inprobatur, sed et iactantia et gloriatio spontanese professionis effugitur; quaesita tamen ueritas non negatur. ac sic uerecundia humilitatis et ueritatis confessio temperantur, ut sit et in responsione officium et in interrogatione cognitio. sed expectandum est, qui tandem sit responsionis huius profectus, quod Christus filius dei est; nempe quid sequitur ad id, quod dictum est: tu dixisti? uerum dico uobis, a modo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis et uenientem cum nubibus cseli. qui filius hominis est. idem et filius dei est: natura generositatis in filii hominis adsumptione non deperit. nam non idcirco non dei filius, quia et hominis filius est. non enim cum diuinitatis decessione fit humilitatis accessio; nec per consortium infirmitatis contumeliam uirtus excepit, quippe cum infirmitas honore sit donata uirtutis. nam hominis filius a dextris dei adsidet, ueniens cum nubibus caeli contuendus. quo dicto prophetia consummatur illa, quse dixit: dicit dominus domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scamillum pedum tuorum.

Hic ergo rex super Sion montem sanctum dei constitutus est, praeceptum domini adnuntians: non super illum utique [*](6 Matth. XXVI, 63. 15 Matth. 1. c. 64. 25 PB. CIX, 1. ) [*]( 1 cum non sit ex cum sit non sit m. 2 V ita om. V praetulit V 2 interroganti (og sup. lin.) V cognitionem ueritatis V 5 qui rex sit V 6 interrogat (t in ras 2 litt.) R 7 per dfim V 10 quaesita (a supr. scr.) R 11 ac si V 12 temperatur V 14 nempe quid ex nempes quid m. 1 V nempe quod e 17 ad dextri V uirtutis dei E in nubibus E 19 in fili V 20 et sup. lin. a m. 2 V est filiue VE 24 cum caeli nubibus VE 25 profetia VR dixit RE 27 scabellum RE 28 Siox corr. m. 2 V. )

57
deperditse ciuitatis montem, conploratse scilicet et homicidae et parricidae Hierusalem; sed Hierusalem eius, quae in caelis est, quae mater est nostra, quae ciuitas regis magni est, cuius, ut existimo, hodie incolse sunt in passione domini resurgentes. dei itaque prseceptum hic rex constitutus adnuntiat, ut uenturum eum cum nubibus caeli meminissent, aduersus quem fremerent et conuenirent, ut per cognitionem diuini aduentus conturbati super contumelia inlusae humilitatis corporeae pseniterent.

Tenet autem ordinem prophetise euangelica doctrina. nam in eo ipso dicti utriusque ratio continetur, huius scilicet dicti: ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, adnuntians prseceptum eius. dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodiegenui te; cum enim ait: a modo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis, tempus, quo filius hominis, qui et Christus et dei filius est, consessu dei dignus esset, ostendit: ut, quia antea dei filius, tum quoque et hominis filius esset, id, quod tum hominis filius est, ad perfectum dei filium, id est ad resumendam indulgendamque corpori aeternitatis suae gloriam per resurrectionis potentiam gigneretur: quam gloriam a patre corporeus reposcebat. qui enim in forma dei erat, formam serui acceperat. et acceptae huic formae serui gloriam dei. in qua mansit, expostulat, dicens: pater, clarifica me apud te ipsum ea claritate, quam habui, priusquam mundus esset apud te. non noua quaerit, non aliena desiderat: esse talis, qualis fuerat, postulat et precatur id se, quod ante erat, esse, gigni scilicet [*]( 14 Matth. XXVI, 64. 24 Ioh. XVII, 5. ) [*]( 1 perditae Rqb terrenae e 2 Hiernsales sed Hierusalee V 3 quae mater nostra V magni regis est V 4 hodieque e o itaque ex itaquae m. 2 V hic ex his m. 2 V ut sup. lin. a m. 2 V eum nentnrum V 6 cum caeli nubibus E frement V 9 profetae V eaoangelica VR 11 autem om. « 15 uirtus dei a uirtutiB dei c 16 qui Christus R et dei filius (om. eat) Ra et dei filius et e consessu ex consensu m. 2 V 17 dignanduB e ut quia corr. Bened. at qui Vt et qui R tunc quoque V 18 esset ut id e esset et id b filius hominis E 22 serui sup. lin. a m. 1 V 28 postulat , 24 glorifica RE 25 habui priusquam sup. lin. a m. 2 V 27 et scripsi sed cod. praecatur VR post ante 3 litt. eras. R. )

58
ad id, quod suum fuit. non erat autem idipsum tunc totus, quod ut fieret precabatur: fieri autem totus non aliud, quam quod fuerat, postulabat. sed cum fit, quod fuit, et, quod non erat, est futurus, ad id, quod fuerat, id, quod totum non erat, quodam noui ortus nascebatur exordio. ergo hic resurrectionis suae ad adsumendam gloriam dies est, per quam ad id nascitur, quod ante tempora erat. sed nascens ad id, quod ante tempora fuit, id tamen in tempore nascitur esse, quod non erat. atque ideo filius hominis a modo adsidens uirtutis dextris est uidendus, quia natura carnis post resurrectionem glorificata ad profectum eius, quam antea habuerat, claritatis prouehebatur: cum hominis filius consessurus patri et in inmortalitatem corruptione carnis absorpta in uiuentem tunc et non moriturum amplius dei filium nasceretur.

Tenuit autem beatus apostolus nouam hanc in eo temporariae huius natiuitatis discretam ab ea, quse ante tempora est, generationem et subdiuisam significationem. nam cum de beata illa et nullis circumscripta temporibus natiuitate dixisset: primogenitus omnis creaturae, quia in ipso creata sunt omnia in cselis et in terra, uisibilia et inuisibilia, primogenitum quoque etiam ex mortuis in resurrectione commemorat dicens postea: primogenitus ex mortuis, ut fieret ipse in omnibus primatum habens. nascitur enim ad id, quod non erat, cum tamen id fieret, quod fuisset. est enim primogenitus ex mortuis, qui erat primogenitus creaturae: [*]( 19 Coloss. I, 15 sq. ) [*]( 1 tum totus V 2 quod ut fuerit R 5 nascibatur exordii V 6 ad pr. I. supr. add. VR naacitur ex nascetur R 7 post erat incip. al. man. R t 8 fuid V iio = scetur (o ex a) R noscitur a esse — atque in ras. R 9 adque VR uirtutis dextris et uidedus V uirtuti in dextris est uidendus (in i. ras.) R 11 prouehibatur V 12 consessurus ex consensuruB V, ex consefsurus R patriae inmortalitatis V corruptione ex corruptionis R 18 et in uiuentem E 15 post autem 4-5 liLt. eras. R temporariae (te ex corr., rariae in ras.) R tempore a 16 discretum V a a 17 generatione ex geniratione R generatione b de beat ille corr. m. 2 V 19 primogenitus ex primagenitus m. 2 V 21 post ex mortuis uerba errore hue quoque translata ut fieret ipse in omnib. del. m. 1 V 28 ut h. l. om. V 24 cum suv. lin. a m. 1 V. )

59
idcirco primogenitus ex mortuis, ut maneret primogenitus creaturae. idem enim est primogenitus ex mortuis, qui erat primogenitus creaturae.