Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Namque lohannis eos. quos esse nationem uiperarum ob malit-iam paternse se impietatis exprobrat ita ad salutem [*](1 pertesa li epreta lP ab conspectu E euntium (aduidendũ supr. ser. nt, I) li '2 oculi tx coulis R ab sup. lin. a m. 2 V pcantium R praeeantium I' sangainae Tn/i 3 plaenae V sunt VE hac ex haec l\ 4 loquitur Ra 9 indicate orfano R E 10 et uenitP arguamur RE 12 sicut fbenicium T (el ut fenicium R 14 et audieritis R Ed. Par. 1572b 15 neque obaudieritia mihi (ihi in ras.) R 16 comedet rj- eomedit R 17 haec om. E et quibus - adhuc om. V 18 paenitentis R paenitentis ts paenitentes r 21 foeniciam r fenioium R 22 hi om. Rt S3 erunt:: qae r aestae R uelleris ej• uelleres t. 2 V 25 esse sup- lin. o m. j* r 26 namque ex nam m. 2 r lohannis Vloannes r.r loannis R quos esse froctum niperarum 1 : )

53
monet: facite dignum fructum psenitentise. et rursum dominus ipse: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. frementibus autem aduersus se et non tantum in passione, sed etiam post passionem, non dico in unum conuenientibus, sed persecutionem ecclesiae, apostolorum fugam, caedem martyrum spirantibus deus sic loquitur iratus: Saule, Saule, quid me persequeris? ait autem: quis es, domine? dominus uero: ego sum Iesus Nazareus, quem tu persequeris. at ille tremesetpauens in eo, quod sibi acciderat, dixit: domine, quid me uis facere? sic loquitur iratus. sic in indignatione conturbat, cum, quibus ob meritum impietatis poena decreta est, ipsis per admonitionem desinendi metus et terror adfertur.

Sed ne ipsam quidem principalem et maximam loquendi in ira et in indignatione conturbandi praedicationem praetermisit propheta. namque post idquodait: tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabiteos, ut ostenderet, qui ille irae sermo esset et quae ex eo conturbatio gigneretur, adiecit: ego autem constitutus sum rex ab eo superSion montem sanctum eius, adnuntians praeceptumeius eius. dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. posce a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. reges eos in uirga ferrea, tamquam uas figuli confringes eos. iratus loquens atque in indignatione perturbans et irascendi modum temperat et loquendi. nam neque iram dissimulat potestate praelata, neque [*]( 1 Matth. III, 8. 2 Matth. XI, 28. 7 Act. ap. IX, 4. ) [*]( 2 ipse dfis (dñs add. m. 2 f) V (e) omnes om. V 3 honerati R 4 aduersum V 5 conuenientibis R 6 eclesiae V ecclaesiae R 9 Nazarenus RE ad ille V 13 paena R 15 et maxime R 16 in iram R et in indignatione ex et indignationem m. 2 V et indignatione R praedicatioie (tio in ras.) R 17 profeta VR loqtur R 18 conturbabit eos ex conturbauit corr. m. 2 V 19 illae V irae sup. lin. m. 1 R 21 praedicans praeceptum eius R 22 mens om. V 23 odie R 24 tuam post poMessionem om. V 25 et taquam R (b) 27 pturbat (t in m. 2 litt.) R conturbans V 28 namque ira V. )

54
a bonitate sua excedit terrore praemisso, ut ad pietatem nos metus eius, cuius potestas esset demonstrata, reuocaret. conturbantur ergo frementes et uana meditantes, cum regem sciunt, cum filium dei audiunt, cum possessorem eum finium terrae et heredem esse gentium discunt, cum regendi ius in uirga ferrea eius esse cognoscunt, cum modo ac facilitate uasis figuli comminuendos populos intellegunt. sic loquitur iratus, sic conturbat indignans, non puniens admissam impietatem, sed impsenitentem ad paenitentiae confessionem commemorato potestatis terrore perturbans.

Quamquam uero per spiritum prophetise, pro gerendis gesta memorantis, quia solitus sit per non ambiguam prouidentiam gerendorum deus futura pro praeteritis significare, absolute intellegi possit, omnia hsec ex persona unigeniti filii dei domini nostri Iesu Christi dicta esse, et infidelitas maxima sit trepidum ad haec sensum ambiguae opinionis adferre, tamen etiam euangelicis atque apostolicis doctrinis ostendendum est. nihil eorum prophetam, quse gerenda praedicandaque essent, non antea prophetasse, maxime cum non exiguus ignorantibus atque simplicibus error oriatur in eo, quod dictum est: ego hodie genui te. cum enim ante tempora unigenitus dei filius maneat, non conueniens et consonans esse intellegitur, ut in die genitus sit, cum dies omnes in tempore sint. tempora enim secundum praescriptam nobis a Moyse cognitionem, in hunc suum motum atque cursum ab origine saeculi et constitutione dimensa sunt, cum per momenta et horas et menses et annum [*]( 1 ad pietate R ad pietatem ex ad inpietatem m. 2 V 2 potestatem (tem in ras. m. 3) demonstrat (t in ras. m..1) R uocaret R reuocare V conturbabantur V 4 poesessorem eum ex possessorem cum R possesaorem eum corr. m. 2 V 5 discunt ex dicunt R 6 ac supr. scr. R uaai cnrr. m-2 V 9 lmpaenitentS V in - p emtente R penitentiae ex paenitaentiae R penitentiae ex penitentiam m. 2 V comemorato (o in ras.) R commemoratae ex commemorantur m. 2 V 11 profetiae V prophetiae ex prophetae R 12 memorantis ex memorantur m. 1 V 15 eas e V 16 ambigue (ue in raa.) R 17 euuangelicis VR adque VR 18 profetam VR gerenda ex generanda R 22 nec conueniena nec consonans e 23 omnis ex omnes m. 2 V omnis RE sit VE 24 praeacribtam VR a nobis a Moyse V in hac suum R 25 et om. R 26 oras R. )

55
reuolubili in se successione discreta sunt; institutumque est tempus ex tempore, quia tempora omnia mutua temporum substitutio et gignit et terminat. atque ob id dies in tempore est, per quam tempus uniuersum et inchoatum desinit et desinens inchoatur. unigenitus uero filius dei, ut dei uerbum, ita est deus uerbum; non cum temporibus est, sed ante tempora; non in aliquo. sed ante omnia est. erat enim, cum tempora facta sunt, quippe qui ea fecerit. erat ergo semper. non enim est definitus in tempore, non subiectus in numerum; sed per quem est eorum omnium, quae et sunt et esse dici possunt, origo, ipse ille infinitse aeternitatis suae ortu, ut ab aeterno genitus, esse persistit. ut igitur dicti prophetici, quo ait: ego hodie genui te, ratio possit intellegi, adhibenda nobis est euangelica atque apostolica auctoritas, ut uel prophetam de apostolo uel apostolum de propheta intellegamus. tenendus autem idem euangelicorum dictorum ordo, qui psalmi est.

Nam id primum est: ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius. et nescio, cui Christum regem esse ambigere sit tutum, latrone hoc ipso in crucis passione confitente: memento mei, domine, cum ueneris in regnum tuum. sed non sufficit confessio latronis, regem esse profitentis. testantur etiam adoraturi magi, cum interrogant: ubi est, qui natus est rex Iudseorum? testatur et Pilatus interrogans: tu es rex Iudaeorum? profitetur et dominus respondens: tu dixisti. non negat interrogatus, nec gloriatur humiliandus ad mortem. [*]( 20 Luc. XXIII, 42. 23 Matth. II, 2. 24 Matth. XXVII, 11. ) [*]( 2 omnia sup. lin. a m. 2 V (E hoc uerbum ante tempora ponunt) 3 germinat V R 4 per quam = ^ R per quem e inooatum V (sed mox inchoatur) 6 dei filius t ut di uerbum ita et dš uerbum V ut dei uerbum ita est: deus erat uerbum a ut dei uerbum est ita et deus erat uerbum e 6 sed ante — ante omnia est om. V 8 fecerit ex fecereit m. 2 V 9 diffinitus Rb 11 illae infinitae V ille et infinitae a ille ex infinitae e 13 euuangelica adq. apostolica auctoritaa VR euangelica et apostolica atque prophetica auctoritas E 15 idem (em in ras.) R 16 euuangelicorum R euageliorum V 20 profitente Ve 21 subficit V 22 profitentis ex profitentes m. 2 V 24 testatur = = = - etPilatue — rex Iudaeorum in marg. scr. m. 1 R 26 ne° corr. m. 2 V. )

56
cum non sit nisi ex responsione confessio, ita neque se protulit professionis auctorem, neque interroganti cognitionis ueritatem inuidit.