Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Laudate dominum de caelis, laudate eum in excelsis. laudate eum omnes angeli eius. laudate eum omnes uirtutes eius. laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellae et lumen. laudate eam caeli caelorum: et aqua, quae super caelos est, laudet nomen domini. quia ipse mandauit, et creata sunt; ipse dixit, et facta sunt; et statuit ea in saeculum et in sseculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit. absoluto quidem ad intellegentiam sermone propheta omnes caelestes uirtutes adhortatur ad laudem, sed non sine perfect-a ratione doctrinae. primum enim errorem [*]( 1 Rom. VIII, 19 sq. 12 I Petro 1, 12. ) [*]( 4 subdidit R cf. Sabatier III, 623 adn. subiecit E in spe Rb eam in spe e 9 gloriae R cf. p. 862, 13; 336, 19 sq. gloria E forL in aeterna beatitudine 14 a R e E 16 demutationS R demntatlo E 17 orant R demoratur E 19 sQptura R susoeptura E quS R qua E 28 seculum et sic in seq. R. )
In quo dicto etiam hoc docetur, quod et Genesis distinxit et euangelia testata sunt et apostolus prsedicauit: dei iussu facta esse omnia, non per se extitisse, tamquam ipsa illa materia oboedientiae ui talis existeret, cum esse ac subsistere iuberetur; sed omnia ex mandato creata esse, et dictum fuisse ab eo, qui dicebat, ut fierent. ita enim Genesis est locuta: et dixit deus... et fecit deus. et nunc propheta ait: dixit, et facta sunt. non enim sibi praecepit, ut fierent, sed sunt facta, cum dixit. facta autem sunt per eum, de quo euangelista testatus est: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil et apostolus ait: qui est imago dei inuisibilis, primogenitus omnis creaturse, quia in ipso condita sunt omnia in cselis et in terra, uisibilia et inuisibilia; siue sedes, siue dominationes, siue principatus, siue potestates, omnia per ipsum et in ipso condita sunt. et Sapientia ita de se locuta est: ego eram apud ilium conponens; mihi adgaudebat, [*](18 Gen. I, 6 sq. 22 Ioh. I, 3. 28 Coloss. I, 15. 29 Prov. VIII, 80. ) [*]( 2 coisse (cois in ras.) R adque R 8 tono R tum E 4 agat R agitet E 5 demense R dimensae E 7 aut solem ex A solem m. 1 R agitet EgdemeneeRdimeneaeE 7antsolem ex & solem m.1R 8 deferrent R deferret E 9 sicR cf. p. 860,26 quoniam ipse dixit et facta snnt; ipse praecepit et creata sunt E 10 nullus R nullus igitur E 12 que R 18 hoc R id E 16 ui talis Bened. uitalis RE 18 fierent o Rb fieret e 19 nun corr. m. 1 R 28 ita de se R de se ita E. )