Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Superiores tres psalmi, quibus prophetia nos ad laudem domini aduocat, beatae illius spei nostra distributionem ipso conlocationum suarum ordine sunt secuti. primus enim eorum ob spem seternitatis et caelestis regni expectationem cantatus est. secundus ob sedificationem sanctae ciuitatis et congregationem sanctorum, qui ad plenitudinem sanctae huius ciuitatis conuenient, subsecutus est. tertius ille iam ob gratulationem exsedificatse ciuitatis et aeterno. pace fundatae et post saeculi urens arensque frigus caelesti spiritu temperatae in hunc hymnum est comparatus. doctrinae ergo idem est ordo, qui rerum. nam secundum propheticam et apostolicam prsedicationem beati istius regni et ciuitatis aeternae in his ordo dispositus est: in resurrectionis demutatione, in congregatione sanctorum, in dominicorum ciuium confrequentantium incolatu.
Post quae iam in aeterna beatitudine omnibus constitutis ad canendas dei laudes hoc consequenti psalmo chorus caelestium uirtutum potestatumque contrahitur, ut ob depulsam saeculi uanitatem creatura omnis ex magnis officiorum suorum laboribus absoluta et in beato regno seternitatis aliquando respirans deum suum et lseta praedicet et quieta et ipsa secundum apostolum [*](2 Ioh. 1, 11. ) [*]( 8 quotquot ex quocquod m..? R receperunt Re autem receperunt b cf. Sabatier Ill, 387 adn. 4 his Re eis b Explicit psalmus CXXXUII incp CXXXVIII (sic) R 11 conlocutionum R 12 expectatione R 15 conueniet R c6nueniant E ille iam a illeiS (puncto separ. m. 3) R 16 exaedificate R fundate R 17 temperate R 22 confrequentantium Rb cum frequentatione e. )