Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed dissolutis infirmitatibus corporis regni beati huius tempus aeternum est, ubi non flendum, non dolendum, non corporese cupiditatis demutatione labendum est: sed in his uiuendum, quse, inquit, oculus non uidit, et auris non audiuit, et in cor hominis non ascendit. cessat in bonis futuris intellegentia, auditus, aspectus; nec conspectui [*]( 12 Pa. CXX, 6. 26 I Cor. 2, 8. ) [*]( 8 quasi om. R (in G fuisse uidetur) aBperrimae E asperrima R 6 resoluentae R 6 allegorumini R allegoricam e 7 orystalon R 9 et nocturnum ignorantiae frigus G & nocturnum frigua R et nocturnos ignoranti! frigoree a 13 haec enim omnia GE haec omnia R 14 per om. G 16 licentur R lane R 22 posset ex possed R 24 in G h. 1. haec tantum legi possunt: ubi non dolendum n3 corpor»** fort. uerba non flendum ibi nota aherratione exciderant 26 inquid G 28 intellegentia auditus aspeetus R intelligentiae auditus et aapeotus E. )
Atque ut sub niuis et nebulse et crystalli frigore intolerabili, si maneret, dei tamen spiritu in deliquium resoluendo significasse illam aeterni regni seterno populo beatam temperiem nosceremus, psalmum propheta tali confessione conclusit: ante faciem frigoris eius quis subsistit? emittit uerbum suum, et liquefaciet ea; flauit spiritus eius. et fluent aquse. pronuntians uerbum suum in Iacob, iustitias et iudicia sua inlsrahel. non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestauit eis. peculiaris haec in Iacob et Israhel dei uoluntas est: . non in eum Israhel neque in eum Iacob, qui hoc corporis nomen ad solatium ueluti generosae in se stirpis amplectitur. sed eum Iacob, qui subplantauit priorem, qui primogenita spe seternitatis emit, cui Israhel deum uidendo cognomen est, qui ipse Hierusalem et pacis est ciuitas, qui sedificatus super petram fidei confirmatis portarum seris fortiores portas portarum inferi obtinebit, qui in uerbo dei congregatur, qui non inopia eget, non ssecularis rigoris frigore aduretur, sed liquefactis omnibus et dei spiritu absolutis temperie seternse* serenitatis utetur. huic pronuntiatur hoc uerbum, hic per spiritalem intellegentiam has dei iustitias et iudicia expectat. consors [*]( 2 Boluuntur Rs 8 & cristalli R ** chrystalli G 4 post saecularis G post hos aecularis (hos ex os) R 7 intolerabili si E **tolerabilis« G intolerabilis R 11 subsistit R sustinebit E emittit R emittet E 12 flauit R flabit E cf. Sabatier II, 284 18 aq R pronuntians GR qui annuntiat E in iacob G iacob RE 14 in istrahel G israel RE 15 taliter ex aliter tn. 1 R aliter G manifestabit R 16 uerba et Israhel — neque in eum Iacob, quae extant in G, om. R 18 solatium G solacium R 19 sed eum iacob Re sed in eum iacob b 20 dm uidendo R de deo uidendo E 21 sup R supra E 22 seris ex serris n R serris G portae portarum G R portarum port-as E 28 congregatr G, hic desin. G. )
.Laudate dominum de caelis, laudate eum in excelsis et reliqua.
Superiores tres psalmi, quibus prophetia nos ad laudem domini aduocat, beatae illius spei nostra distributionem ipso conlocationum suarum ordine sunt secuti. primus enim eorum ob spem seternitatis et caelestis regni expectationem cantatus est. secundus ob sedificationem sanctae ciuitatis et congregationem sanctorum, qui ad plenitudinem sanctae huius ciuitatis conuenient, subsecutus est. tertius ille iam ob gratulationem exsedificatse ciuitatis et aeterno. pace fundatae et post saeculi urens arensque frigus caelesti spiritu temperatae in hunc hymnum est comparatus. doctrinae ergo idem est ordo, qui rerum. nam secundum propheticam et apostolicam prsedicationem beati istius regni et ciuitatis aeternae in his ordo dispositus est: in resurrectionis demutatione, in congregatione sanctorum, in dominicorum ciuium confrequentantium incolatu.
Post quae iam in aeterna beatitudine omnibus constitutis ad canendas dei laudes hoc consequenti psalmo chorus caelestium uirtutum potestatumque contrahitur, ut ob depulsam saeculi uanitatem creatura omnis ex magnis officiorum suorum laboribus absoluta et in beato regno seternitatis aliquando respirans deum suum et lseta praedicet et quieta et ipsa secundum apostolum [*](2 Ioh. 1, 11. ) [*]( 8 quotquot ex quocquod m..? R receperunt Re autem receperunt b cf. Sabatier Ill, 387 adn. 4 his Re eis b Explicit psalmus CXXXUII incp CXXXVIII (sic) R 11 conlocutionum R 12 expectatione R 15 conueniet R c6nueniant E ille iam a illeiS (puncto separ. m. 3) R 16 exaedificate R fundate R 17 temperate R 22 confrequentantium Rb cum frequentatione e. )