Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Haec ergo ad commemorationem dei laudium creaturarum genera electa sunt, quae, cum prseconium in se creatoris ostenderent, parabolicam tamen, siue, ut apostolus ait, allegorumenam nobis doctrinam ita commemorata praeberent. caelum ergo nubibus subtegitur, id est prophetica doctrina rebus est subiecta diuinis. pluuia terris infunditur, eloquia scilicet harum subtextarum nubium profunduntur, per quae infructuosi ipsi atque [*](5 Esai. V, 6. 9 Ps. XVII, 13. 11 Ps. CIIl, 3. 12 Ps. LVI, II. ) [*]( 1 cibos ex cibis m. 1 R 8 prae fulgorae R 10 quas ex qua R 13 aliquot ex aliquod R 15 aeloquia R (ita ut acctis. cum pluere coniungendus sit, cf. Abh. IV, 73 eloquio E irrigant R rigant E 16 solae R haebetatur R 17 dootrinae Ed. Basil. 1.550 et Paris. 1572 doctrina R praetereunt e praetereat R qf. Abh. IV, 74 23 laudium R cf. Neue Formenl. I, 272 laudum E 25 allegoruminam R 28 aeloquia R subtextarum R subtectarum E. )

851
aridi ad eliciendos ex nobis fractus dono diuini imbris humescimus. et haec eloquia diuina tamquam imbrem intellegenda esse Moyses testatus est dicens: expectetur sicut pluuia eloquium meum et descendant sicut ros uerba mea, ut pluuia super gramen. haec ergo terrae pluuia praeparatur, post quam fsenum in montibus producitur et iumentis in escam propriam praebetur. opinor fecundiores esse montibus ualles, quse circumiectorum collium concauo decliui in se humore pinguescant; et quid rationis est, ut ad escam iumentorum produci faena laudentur in montibus? et quamquam plures montes fecundis uerticibus atque herbidis sunt, tamen rerum corporalium nominibus spiritalis doctrina conserta est. producunt ergo montes iumentis in escam suam fsenum; sed montes, qui exultauerunt sicut arietes, in quos frequenter propheta oculos erexit dicens: leuaui oculos meos in montes. hi ergo montes, patriarcharum prophetarum apostolorum martyrum altitudines, fsena pecoribus producunt. et quibus tandem pecoribus? Esaiam audiamus: agnouit, inquit, bos possessorem suum et asinus praesaepium domini sui; Israhel uero me non cognouit. et quia per hebetis naturae inreligiosam ignorationem pecora sunt dicta, cibus quoque eorum significatus in fseno. hoc ergo faenum et his iumentis praebetur in montibus.

In pluribus autem codicibus insertum hunc uersum deprehendimus: et herbam seruituti hominum, ut ea, quae superius dicta sunt, de homine dicta esse per nuncupationem ipsius hominis intellegerentur. sed nos non egemus hoc sensu. nam licet non inpediat adiectus, non tamen eum, tamquam non [*]( 8 Dent. XXXII, 2. 14 Ps. CXIII, 4. 16 Ps. CXX, 1. 18 Esai. I, 3. ) [*]( 1 ad eligendos R 2 hymbrem R intellegenda ex intellegendam R 3 exspectur R 4 aeloquium R 6 post quam R per quam E b I 7 opinor sic m.1 R 13 qui eras. R 15 hi R 17 faeni R foenum E faena scripsi, quia i ei a saepius in nostri, libris mss. confundunttir cf. praef. et supr. lin. 10 19 praesaepium R praesepe E 20 hebetis R 28 & his R* hia R' E 26 deprsehendimus R 26 superius dicta om. R 27 nos cnn. R 28 non tamen cum R. ) [*]( 54* )

852
aliis ad huius intellegentise confirmationem uti possimus, amplectimur. hic enim ordo dictorum est: qui operit caelum nubibus et parat terrae pluuiam, qui producit in montibus fsenum, dat iumentis escam ipsorum et herbam seruituti hominum et pullis coruorum inuocantibus eum. siue igitur per nubium pluuiam producto iumentis in montibus fseno, ut allegorica doctrina posset intellegi, hsec herba seruituti hominum praebetur, qui pecudea ignoratione deposita deum tandem rationabiliter conperissent; siue, quod absolutius intellegi potest, in herba fructus humanis cibis praestiti edocentur, quia omnes fructus per herbam con- - firmantur in messem: deo utrumque laudi est, infirmitati eum nostrae uel corporales in fructus cibos uel spiritalia in prophetis uitae pabula praebuisse.

Sed id, quod sequitur, quomodo intellegi oportebit: et pullis coruorum inuocantibus eum? deum inuocare proprium hominis officium est, qui solus ex uniuersis animantibus particeps rationis effectus est. coruorum uero pulli deum quomodo inuocant? et cur pulli coruorum potius quam corui, quorum natura hebes, inproba, inprouida, nulla dei cognitione donata sit? aut quse esca praebetur? numquid ut fseni iumentis et ut herba hominibus? corruptorum cadauerum foetidas sordes deus orantibus se coruorum pullis et pecudum mortes ad cibum uitae praesentis inpertiet? hsec ita intellegere non dicam erroris, sed inreligiositatis extremae est. quid ergo intellegi oporteat, prout ipsi dono gratise caelestis adepti sumus, loquemur.

Coruum in formam peccatoris constitutum esse tum, cum ex arca. emissus non redit, meminimus. cum enim consistendi nusquam locus esset aquis in uniuersa diffusis, ipse columba postea non reperta requie reuertente non rediit. cum enim illic arca ecclesiae formam habuerit, is, qui ecclesiam, cum numquam alibi posset consistere, derelinquit, peccatoris in eo exemplum est constitutum, qui, cum nullam aliam praeterquam [*]( 12 laudiB R infirmitati cum R 13 in fructibus coni. Bened. in adn., sed cf. interpret. ad Corn. Nep. Eum. XI, 2 19 qur R SO haebes R 21 faeni R foenum E 88 corruptorum Ra sic corruptorum e 28 emissui (e in ras.) R redit R rediit E 31 is (i in ras.) R qui ecclesifte R. )

853
ecclesiae requiem habeat in saeculo, mauult tamen in inanibus saeculi demorari. hanc quoque auem legimus in pastum Helise deputatam cibos semper ei fuisse solitam inferre et hoc tum, cum impiissime omnis populus et inreligiosissime deuersaretur. in famulatum ergo tanti prophetae haec auis, quae in formam peccatoris erat constituta, delecta est. cum enim anterior populus inprobabilis repertus est, tum dei prsedicatio, quse cibus et esuritio est prophetarum, per eorum, qui peccatores erant, officia expletur. nos enim uel ceteri ante nos ex inpudentibus et procacibus et inmundis et cruentis geniti atque nati tamquam pulli coruorum deum inuocamus agnitione, confessione, famulatu: ut ex iumentis et pecoribus per agnitionem dei homines effecti, rationis scilicet participes ex rationis ignaris, quibus cotidie a deo producente in prophetis doctrinae praedicationem tamquam in montibus faenum cibi caelestis praebetur alimonia.