Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Aedificans Hierusalem dominus et dispersiones Israhel congregans. qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum. numerans multitudinem stellarum et omnibus his nomina uocans. reuersuris de Babylonia in Hierusalem Iudaeis sub Dario rege edicto potestas data est reuertendi. neque alibi tum quam in regni Babyloniae finibus detinebantur: ex qua ergo dispersione Israhel congregatur? nempe ea, de qua ait dominus: emittet angelos suos cum tuba et uoce magna et congregabit electos a quattuor angulis uentorum: quorum congregatio coetum sanctae ciuitatis efficiet, quae hodie per spei et fidei opus sedificatur in nobis. et idcirco anterior sedificatio congregatione est, quia nos ad futurae ciuitatis congregationem dei misericordia per gratiam iustificationis sedificet ceterum si de terrena sedificatione loqueretur, prior fuerat congregatio praedicanda, quia non nisi congregatus Israhel Hierusalem sedificare posset euersam.
Tenet deinde ordinem conpetentem dicens: qui sanat a I contritos corde et alligat contritiones eorum. congregato enim Israhel et in unam, quae sedificatur, ciuitatem [*]( 18 Matth. XXIV, 81. ) [*]( 1 qam G 2 significari GR cf. Acad. p. 17 significare E dum enim G deam enim RE 5 adque G laudent GR 8 post placentia tm. litt. eras. R 17 istrahel G israel R nempe ea de qua G nempe de ea de qua (alterum de ex qe corr. R) RE 19 electos om. R 20 coetum G caetum R 92 post anterior un. litU eras. R congregatione est GRb conu gregatio non est e qia G 26 istrahel G israel R hieruaalem G ierusalem R 29 ciuitas (?) G. )
Sed post prsedicationem sanati cordis etiam id ad prseconium diuinae bonitatis adiectum est: numerans multitudinem stellarum et omnibus his nomina uocans. si laus deo ob sedificatam corporaliter Hierusalem defertur, quid hic numerus stellarum et nomina tamquam ad praecipuam diuini operis laudationem prseferuntur? aut numquid laudabilius deo est numerasse et nuncupasse stellas quam creasse, cum creatio et numerum fecerit et nomina inposuerit et uocabulis nomina numerumque discreuerit? sed numerantur hic stellae, quas Abraham contuitus in caelo est, quas Isaac accepit in semine, quas Paulus discernit in gloria. quod autem nominibus [*]( 6 Luc. IV, 18 seq. 12 Ps. CXIV, 7 sq. ) [*]( 2 **sorb** G 9 in enigmatae R 14 mihi Ge tibi Rb cf. Abh. I V, 76 adn. 18 liberata R 25 et nomina R(G?) et omnibus his nomina E 26 praeferantur R proferuntur E cf. p. 848, 9 81 ***cernit G discreuit BE. )
Ob quae mirabilia eius praedicauit: magnus dominus noster et magna uirtus eius et sapientiae eius non est numerus. suscipit enim mansuetos dominus, humiliat autem peccatores usque ad terram. hoc enim mansuetorum proprium est, quia secundum euangelia mansueti possidebunt terram, ut digni apud deum sint nuncupatione, numero, claritate. magnus est dominus, cum disparsiones congregat. magna uirtus eius, cum contrita clarificat. innumerabilis sapientia eius est, cum uniuersa et nominibus discernit et numero. sed qui suscipit mansuetos, humiliat autem peccatores usque ad terram. post meritum sanctitatis impietatis poena subiecta est, cum susceptis mansuetis in claritate stellarum peccatores usque ad terram humiliati infernse legis iudicio destinantur., [*](2 Ioh. V, 28 sq. 7 Luc. XII, 7. 17 Matth. V, 4. ) [*]( 1 dicit in euangelio G dicit enim in euangeliis RE 2 quia G quoniam RE 3 audiant G 4 et prodient G et rPdient R et procedent E u 5 enumerantur Ge & numerantur R numerantur b 8 eis G 12 mirabilia eius praedicauit scripsi cf. Abh. IV, 72 mirabilia eius praedurauit G mirabilia eius atque praeclara ait RE 14 suscipit eni G suscipiens RE t 15 hnmiliat autem GR humilians autem E 17 apu R 18 disparsiones G dispersionea RE cf. Georges Worif. 221 21 humiliat autem G humiliat quoque RE 24 usque RE quoque G. )