Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Adlisi eriguntur, iusti diliguntur, aduense siue proselyti custodiuntur, pupillus et uidua suscipitur et uia peccatorum disperditur. quisquis ille est, qui modo dei est, etsi non uniforme, tamen proprium habet munus. ut, adlisus licet, si non esuriat, si non compeditus et stultus sit, tamen erigi possit, ne iaceat in aeternum; ut iustus ob iustitiam diligatur, ut aduena, etsi non tamquam iustus diligitur, tamen uel ob hoc, quia aduenerit, reseruetur, ut pupillus, quia patrem sibi diabolum abiurauerat, exemplo apostolorum non orphanusrelinquatur.utuidua suscipiatur in sponsam,. posteaquam sibi in Christo confixus hic mundus est. omnem enim credentium fidem, cui per adimpletionem temporum lex tamquam uir primus emortuus sit, uiduam apostolus nuncupauit. sed non solum uidua suscipitur, sed etiam uia peccatorum exterminatur. quibus in interitum demersis Hierusalem sancti illius regis ciuitas incoletur: non ista utique, quae desolata et subuersa profani parricidii luit poenas.

Conclusit enim ita: regnabit dominus in seternum: deus tuus, Sion, in generationem et generationem. ubi illa Sion est, in qua regnaturus est dominus? nisi forte [*]( B per cibum esuritione R(G Y) per oibum uerbi esuritione E 5 sapientiae inptione depellitur (ntiae — depellitur in ras. m. H) R cf. uu Paucker ttttppl. I, 345 6 cognitionis RE cogitatio... (?) G 7 qbs G om. R non E nunc R cf. Acad. p. 24; 67 9 famis R (cf. Neue Formenl. /, 180) fames E 11 prosyliti R 12 pupillus G (ubi lus mo etiam nunc lejti potest) E pupilli R 18 quodo R 15 ne taceat R 17 diligatur R 18 qui patrem R 19 orfaniis R 27 conclusit Rs Ed. Basil. 1550 concludit inde ab Ed. Paris. 1572 28 in generatione R. )

844
in ea, quae prophetas occidit et lapidat eos, qui ad se missi sunt? haec utique hodie iam non est et quomodo dominus in aeternum regnabit regni sui sede subuersa? sed regnabit in ea, quae mater caelestis est, quae uiuis lapidibus exstructa et sanctis ciuibus plena per generationem legis et per generationem fidei frequentabitur a domesticis dei et domini nostri Iesu Christi, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

PSALMUS CXLVI.

Alleluia.

Laudate dominum. quoniam bonus est psalmus: deo nostro iucunda sit laudatio et reliqua.

Post primam Hierusalem subuersionem traductoque in Babyloniam populo captiuo sedificatam rursum eandem ciuitatem fuisse et historia Regnorum et libri Esdrse locuntur. sed hodie eandem nullam esse rerum fides edocet. et hoc idcirco praediximus, ne, quia translatoribus uisum est huic et anteriori psalmo in Aggseum et Zachariam titulum praescribere, existimemus in illius temporis homines prophetise huius prsescientiam conuenire. propheta enim non ignarus mysterii caelestis, cum in sedificatione dei ciuitatis humanam sedificationem inanem esse dixisset, cum deo ciuitas nisi per ipsum sedificata aeterna esse non posset, non nos nunc ad gratulationem sedificatse a deo rursum Hierusalem hortaretur, quam in uanum ab hominibus aedificari ante praedixerat. quod si quis forte putabit id. [*]( 4 uiuifl lapidibus R uiuis ex lapidibus E Ó uerba legis et per «enerationem om. R, litterae cod. G h. 1. euanuerunt, sed nisi tpatium laUit, ibi fuerunt haec uerba, quae nota illa aberratione in R facile intercidere potuerunt; ceterum cf. Bened. in adn. et quae dixi Acad. p. 32 Ill. 6 nostri om. R Explicit psals CXLV incipit peals CXLVI G Explicit psalmus CXLV incp CXLVI R li) aedifioato R 14 hesdrae (> locuntur G loquntur R 15 edocet G E docet R et hoc G hoc RK 16 nequitia (?) G hunc anteriori R 17 in Aggeum Ra tititulum R a 18 preacientiam G 20 ** eJificationem di oiuitatis G 23 hortaretur R (de G h. 1. non constat) adhortaretur' E quam in uanum scripti cf. AM. IV, 72 quam uan** G quam uanum R quam uane E. )

845
quod in alio psalmo ita dictum est: nisi dominus sedificauerit domum, in uanum laborant, qui aedificant eam; nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilabit, qui custodit eam, idcirco dictum fuisse, quia euersionem eius urbis, in qua templum exsedificandum esset, propheta praenosceret, meminisse haec ita intellegens debet eundem hunc prophetam sedificationem eam, quse a Zorobabel secundo innouata est, et inanem et caducam futuram fuisse non ignorare potuisse, neque illam, quae a Salomone c“pta est, non a deo institutam idcirco dixisse, quia per regem Babylonise esset destruenda, cum post septuaginta deinde annos rursum eadem sit reformata; hanc uero, quse a Zorobabel gesta est, esse sedificationem dei praedicatam, cum exinde diruta et sine aliqua restauratione sit dissoluta; et eam, dirutam licet renouatio sit consecuta, inanem atque humanam tamen prsedicasse, hanc uero, quae sine spe reformationis acciderit, diuini operis perpetuitate renouari! haec omnia intellegentise genera stulta atque ridicula sunt.

Laudat autem propheta dominum aedificantem Hierusalem illam, quae secandum euangelia sancti regis est ciuitas, in qua per dominum resurgentes sancti demonstrantur, quae inuectum pullo asinse dominum sanctorum lseta suscepit. corporaliter tum quidem tali uectione illam, quae occidit prophetas et lapidat apostolos, dominus ingressus est: sed alterius ciuitatis erat illa laetitia. ob illius ergo sedificationem propheta nos aduocat dicens: laudate dominum, quoniam bonus est psalmus: domino nostro sit iucunda laudatio. non leuis gratulationis laus est, cum bonus psalmus est. et psalmus non [*]( 1 Ps. CXXVI, 1. 20 Matth. V, 85. ) [*]( 5 exaedificSdum G aedificandum RE 6 meminisse haec ita intellegens debet GR meminisse haec debet ita intelligens E 8 saecundo 11 et inanem G inanem RE . 9 qua a salomone R 10 institutam Ge u constitutam Rb 14 et sine aliqua reoordatione (?) G 18 втl.. G 19 haedificantem R 21 demonstrantur GRb demorantur e 22 dñm sanctorum G dominum in spe sanctorum Rb dominum <fc spe sanctorum e 24 erat GRb erit e 27 dfio ñ sit iocunda G dfio nostro sit iucunda R dno nostro iocQda sit a deo nostro iucunda sit e 28 cum bonus psalmus est G cuius bonus psalmus est R cuius psalmus bonus est E. )

846
tam uocis, ut frequenter diximus, quam corporeae operationis officium significari solet. dominum enim non tam sermone quam re et gestis ob“dientise laudamus: ut mare et terra et caelum deum non tam uoce quam officiorum suorum uicissitudine atque obseruatione laudant. aduocat igitur nos propheta ad dei laudem, quia bonus psalmus est, et optat, ut huius boni psalmi deo nostro fiat iucunda laudatio, scilicet ut placentia deo opera nostra sint, per quse a nobis gestorum nostrorum laudatur obsequio.