Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed potentia operum ea demum praedicanda est, qua' magnificentiae exaequetur operantis, ut potentis magnificentia' potens intellegatur operatio. ob quod consequitur: et magnificentiam maiestatis tuae.
Sed magnificentia, si quod in se est tantum sibi habeat. habet admirationem, non habet laudem; et otiosa aliis est potentis operatio, nisi per operantis sanctitatem usum aliquem ex se illis, qui laudabunt et admirabuntur, inpertiet. ex quo conpetenter hoc sequitur: et sanctitatem tuam loquentur. et sanctitas quidem iam bona est neque tantum sibi proficit neque hoc, quod ex se est, intra usum commodi proprii consumit. nam etiam ad prouocandam in se aliorum beneficentiam sanctitatis officiis sese ipsa commendat. sed nihil de se dignum [*](7 est om. R 8 futura. quae ess & R 11 diuersae Re aduersae h 17 laudari autem Re laudari b 18 quia Rb qui e 22 magnificentiae Rb magnificentia e exaequetur Rb exequatur e 23 & magnificentiam in Ra magnificentiam e 28 - = ptia corr. m. 1 R. )