Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Et mirabile quidem est sanctitatem nihil sibi proficientem in usum alienae beatitudinis exuberare; sed mirabilius est sanctitatem plenam esse terroris; ne, si non indiscretam se utentibus aut abundantibus praestet, dum bonis ac malis promiscua est, tamquam ex naturae necessitate se praebens, admirationem non habeat sanctitatis. et idcirco mox subdidit: et uirtutem terribilium tuorum dicent: ut sanctitatem loquentes et mirabilia narrantes dicant quoque terribilium uirtutem, media admiratione inter sanctitatem atque terrorem, dum et terror suauis et terribilis suauitas admirabilem facit et terrorem suauem et terribilem suauitatem.

Ob quod ingentem hanc admirandae temperationis magnitudinem propheta intellegens subiecit: et magnitudinem tuam narrabunt. magnitudinis enim infinitae est in deo, quod terribile est, suaue esse et, quod suaue est, esse terribile. magnitudo autem non habet modum, ne, si moderata sit, iam magnitudo non sit per id, quod modo non caret. ut ergo propriae admiratio sanctitatis atque terroris in magnitudinis suae infinitate consistat, mansura est et semper et abundans nec tempore definita nec copia. et idcirco conexuit: memoriam abundantise suauitatis tuae eructuabunt: quia nec memoria obliuione intercipitur, nec abundantia per inopiam detrahitur.