Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed et eriguntur allisi. differt autem ui exteriore conlidi et ruisse suo casu. alliditur namque ille, quem per diaboli instinctum calens aetas praecipitauit in casum, quem ignoratio conpulit in errorem, quem fraudulentis usa blanditiis naturae infirmitas egit in crimen. hic potius eliditur, quam ille, qui uoluntate permanserit, quem hic uitiorum usus oblectet, quem non paeniteat admissi. habet enim uenise apud deum solacium psenituisse de gestis, nec temperamento seueritatis indignum est, quod per admissi dolorem adfectum ita profitetur inuiti.
Et cur cadentes suffulciat et allisos corrigat, consequentibus docet dicens: oculi omnium in te sperant. et tu das escam illorum in tempore oportuno. aperis tu manum tuam et inples omnem animam benedictione. totis itaque in deum allisi et cadentes oculis aspectant; neque quisquam ita de se confidat, ut non semper cadere, [*](8 ista R ita E 11 corrigit R cf. Sabatier l. c. erigit E 16 paenitus R ceciderint Rb ceciderit e sistet in lapsu R si stet (aistet b) in lapsu suffulcit E 21 fraudulerRis (sic corr. m. 1) R 23 perman = = aerit (eras. en ?) R 27 qur R 28 sperant R sperant domine E 99 escam ex ascam m. 1 R oportuno Ra opportuno. 81 aspectant Ra aspectent e fort. recte (an aspiciant?) x )