Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Atque ad id spebus fidelibus expetendum adhortatio [*](2 iustitiam tuam R sed cf. p. 833, 32 8 miserator et om. R 12 ipso Re ipse b 18 laudium R cf. Neue Formenl. /, 272 laudum E 19 regnum omnium R cf. Sabatier II, 280 omnium E 20 progeniae R 24 eloquntur R 27 dominatui intelligat coaeternam Rb dominatui subiiciant coaeterno e 82 spebus E spem R. )

837
prophetae continuo subiecta est: fi d e Ii s dominus in uerbis suis et sanctus in omnibus operibus suis. uerborum fides forte nutaret, nisi sanctitas operibus esset admixta. atque ita sanctitas in operibus fidem confirmat in uerbis. ut de sancti fide in promissis non ambigas, cuius sanctitate utaris in rebus. si enim sanctum esse deum intellegimus per id, quod nascimur, uiuimus, alimur et copiis omnibus humanae naturse congruis abundamus, sanctitas ista esse non potest infidelis. in dictis.

Scit autem propheta esse et aliud sanctitatis dei opus in eo, quod sequitur: suffulcit dominus omnes, qui ruunt, et corrigit omnes elisos. adest omnibus dei sanctitas et se humanis auxiliis non subtrahit. sed seruat etiam nunc iustitise et misericordise propheta rationem. suffulcit enim dominus non conlapsos, sed cadentes, quos, etsi trahat pronus naturae lapsus in casum, paenitentia tamen, quae auctor est desinendi, ne penitus iam ceciderint, sistet in lapsu. ruere enim, non ruisse potest in id confirmatum esse, ne ruerit.