Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Et ideo subiecit ad id, quod se in iustitia dei orauit audiri: et non intres in iudicium cum seruo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. quid enim spei est, si iudicare nos secundum se deus uelit, si ad conparationem sui uitse nostrse innocentiam postulabit? iustificari autem in conspectu dei quis uiuentium potest, cui ira, cui dolor, cui cupiditas, cui ignoratio, cui obliuio, cui casus, cui necessitas uel per naturam corporis uel per motum animae semper fluctuantis admixta sit, cui et cotidie grauissimus hostis immineat, diabolus uidelicet animae uiri fidelis insidians eamque ad interitum persequens? hanc enim esse causam docet, qua nemo uiuens iustificari in conspectu dei possit: quia persecutus est inimicus animam meam, humiliauit in terra uitam meam, collocauit me in obscuris sicut mortuos saeculi. obscuritas per corporis uitia effunditur, et cum per diaboli laqueos in cupiditates carnis incidimus, a cognitionis luce depulsi in obscuris collocamur gentilium tenebris demersi et ssecularium operum nocte detenti.

Sed quantumlibet persequens animam inimicus et humilians in corpore tamquam mortuum saeculi collocet in obscuro. spiritalis tamen uiri anxietas his corporis tenebris non tenetur et cor super hac ipsa naturae sum infirmitate turbatur repugnansque uitiis hominem suum in memoriam primse suse constitutionis et in meditationem dei operum conuertit non enim eum inimicus in obscuris mortuum saeculi, sed tamquam mortuum saeculi collocauit: per quod libertas spiritus semper in se anxii reseruatur. *

Id enim sequitur: et anxiatus est in me spiritus meus: in me turbatum est cor meum. memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum meditabar. scit Adam a diabolo captum et idcirco memor est antiquorum dierum. scit eum per transgressionem legis constitutae et a [*](2 in iudicio R 4 iudicari R 7 ignoratio ex ignaratio p 9 quotidiae R 10 uiri aupr. scr. p 17 lucae R in obacuris RE in obsouro p 20 mortaam p 91 non tenetur pE continetur R 28 in me spiritus R super me spiritus pE qf. Sabaiier 11, 276. )

808
promissionibus dei et ab incolatu paradisi excidisse, et ideo memor est operum dei. scit non sufficere ex praeterito innocentiam, sed beatum esse, qui usque in finem innocens esse permanserit, et ideo in factis manuum dei meditatur. facta manuum dei homo ipse est; qui, postquam peccauit, peccati seruus effectus est. talis igitur esse meditatur, qualis ille, qui a deo factus est, fuit ante peccatum. per quod quia non mortuus saeculi, sed tamquam mortuus saeculi in obscuris est collocatus, meditabitur semper; et meditabitur semper, quia antiquorum dierum memor scit per transgressionem legis mortem introisse peccati.

In eo autem, quod et memor dierum antiquorum et in operibus dei meditatus est atque meditabitur, quamquam per fidem suam coeperit, tamen non proprium suum esse, ne insolens existimetur, sed per auxilium dei, ad quem orauit, sibi indultum esse demonstrat dicens: expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua. terra sine aqua arida et infecunda est et inrigari se semper imbre pluuise caelestis expectat: ita et sancti anima naturse suse conscia, immadescere se dono diuini eloquii desiderat, de quo Moyses ait: expectetur sicut pluuia dictum meum, et descendant sicut ros uerba mea, ut pluuia super gramen et ut niues super faenum. arens ergo et sitiens anima tali propheticse doctrinse imbre perfunditur, ut mortua et ieiuna ariditate naturae in uberes fructus praeceptorum dei cognitione reuirescat.

Iam in his, quae secuntur, humanae fidei et conscientise confessio est, per diapsalmi intercessionem inpatientia prophetici desiderii monstrata. uelociter exaudi me, domine, [*](91 Deut. XXXII, 2. ) [*]( 1 ab om. p paradysi R 4 manuum dei Re dei manuum pb meditatur R meditabitur pE 7 quia non mortuus saeculo R 8 sed tamquam mortuus saeculi om. p 12 memor (om. et) R antiquorum dierum pE 18 inrigari se semper R irrigari sese semper pb irrigari semper e 19 consciae R 21 spectetur p 22 ut pluuia ex aut pluuia R 24 imbrae R 25 ieiun = a p 27 secuntur Rp sequuntur E . 28 diapsalmi Rp diapsalmatis (diapsalmiatis a) e diapsalmae b. )

809
defecit spiritus meus. moras corporis sui propheta non patitur et secundum illud apostoli: dissolui me melius est et cum Christo esse et illud: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? et illud: quia in hoc ueteri tabernaculo congemescimus desiderantes superindui taedia et ipse in hoc mortis corpore patitur, sed uelocitatem auxilii, quod ob defectionem spiritus deprecatur, cum gratia diuini in se muneris optat expleri. quid enim sibi proderit exauditum esse uelociter, nisi tamquam fidelis et deo placens et beatis locis quieturus excedat corpore?

Et idcirco ait: non auertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum. lacum poenalem inferorum locum scriptura commemorat, ut in his psalmis ait: tu, domine, abstraxisti ab infero animam meam, seruasti me a descendentibus in lacum. ergo nisi facies dei, qui utique Christus est, qui imago dei inuisibilis est, unicuique sancto adfuerit, erit illis similis, qui poenae inferni deputati ex uita hac sine spe quietis excesserint

Sed de spe sua propheta non ambigit neque extra euangelicse securitatis fiduciam est, tempore quidem ipse anterior, sed in spiritu apostolici gaudii particeps, qui resurrectionem domini contuentes seternitatem caducorum corporum crediderunt. id enim consequenti ait: auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speraui, domine. matutinae autem huius misericordise gaudium locis plurimis demonstratur, uel tum cum ait: ad uesperam demorabitur fletus, et [*](2 Phil. I, 23. 8 Rom. VII, 24. 5 II Cor. 6, 2. 14 Ps. XXIX, 4. 26 Pa. XXIX, 6.' ) [*]( 2 me om. p 3 ego om. R 4 liberauit R 6 congemesoimus R cf. Stolz L. 366, Sittl Arch. It 492 congemiscimus pE 6 taedia & ipse R taedium et ipse e taedium ipse pb 10 excedat GRE recedat p corpore G e corpore RpE 14 ab infero GR ab inferis p ab inferno E ' 15 seruasti GE saluasti Rp a descendentibl G a descendibus p 18 ex uita scripsi et uita G e uita Rpb cf. praef. 28 consequenti GRp in consequentibus E fao mihi Gp (mihi fao R 24 dfie G om. RpE 25 autem G om. RpE 26 uel tum cum Gp uelut (ut s. s. 1 f) cum R uelnt tum cum E uesperam G cf. Neue Formenl. 1,572 uesperum RpE. )

810
ad matutinum lsetitia. hoc enim resurrectionis est tempus, in quo per misericordiam dei potestas mortis infracta est ; quam misericordiam, quia in ea propheta sperauit, optat audire.