Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Iam illa, quae secuntur, licet communia uideantur esse cum ceteris, tamen etiam per eum tempore passionis omnia dicta gestaque sunt. clamaui ad te, domine, et dixi: tu es spes mea, portio mea in terra uiuentium. clamans dixit: tu es spes mea, cum ait: pater, commendo in manus tuas spiritum meum. pars eius in terra uiuentium est, cum latroni die eadem incolatum paradisi promittit. [*]( 26 Luc. XXIII, 46. ) [*]( u 1 neqe G 8 perit G periit RE 5 etiam illud GE illud etiam R 8 nemo animam GR animam nemo E uerba per id enim — requirit omisvtse. uidetur G 9 et nemo cognoscit Ge et nemo animam cognoscit Rh 10 respi***** G respiciente e perspiciciente R perspioiente b 18 saecundum R 18 uirtutem E ueritatem R 90 qua se coni. Bened. in adn. 81 rpbat R 22 sequntur R cf. Aead. p. 23 24 A dixi R dixi E 95 portio mea supr. scr. R 98 eadem R eodem E paradisi G paradysi R. )
Redit deinde ad orationis suae modestiam dicens: intende orationem meam: quia humiliatus sum nimis. humiliatus est enim formam serui accipiens et oboediens factus usque ad mortem, mortem autem crucis. libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me. educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo, domine. quamquam enim potestatem haberet ponendi animam suam et resumendi, tamen semper per reuerentiam filii honorem paterfi® maiestati reseruauit, cum orat: pater, clarifica me; cum proclamat: deus meus, quare me dereliquisti? in his enim non est infirmitatis suae confessio, sed paternse uirtutis prsedicatio. liberari se ergo nunc similiter a persequentibus orat, quia confortati sunt. confortati enim sunt. cum ad crucem dant, cum per carnem deum nesciunt, cum eos habitus humilitatis et forma in eo seruilis hortatur.
Deinde rogat, ut anima sua educatur e carcere. si in carcere positis etiam ante Noe tempora resurrectionem secundum beatum Petrum dominus prsedicauit, carcer est inferi, a quo se educi rogat, ut in altero psalmo erat precatus: ne contineat super me puteus os suum. oratio omnis ista ad confessionem, ut diximus, uirtutis paternse est. sed adiecit et causam, cur se de carcere oret educi: ad confitendum, inquit, nomini tuo. resurrectio enim eius paternae in se uirtutis prsedicatio est, quia potestas ei omnis ex patre est. [*]( 13 Ioh. XVII, 1. Ps. XXI, 2. Mare. XV, 34. 28 Ps. LXVIII, 16. ) [*]( 1 inferos GR ad inferos E 7 morte autem G et mortem RE 8 mepost peroeqaentibufl om. R sunt om. G 11 ponendi ex ponendae R 12 filii G fili R uerba orat — me oum omisisse tddetur G 15 se ergo GR ergo se E 17 confortati enim sunt om. G ad cruoem dant temptaui cf. AbA. IV, 70 autem dent (?) G audent R oruoifigere audent E 18 uerba deum nesoiunt oum omisiste uidetur G 28 ut om. G ut et E praecatus GR ne G non RE 26 cur G qur R se de GR aese de E 97 inquid G enim eius G eine RE 28 est post praedicatio om. G. ) [*]( 51* )
Sed per quos sit dei nomini confitendum, subiecit dicens: me expectant iusti, donec retribuas mihi. omnium apostolorum fides usque ad resurrectionis tempus fuit trepida: quam in domino contuentes expectationis suae securitate firmati sunt. et hinc illud est a domino dictum: tristis est anima mea usque ad mortem. non enim ait: propter mortem, quia, licet se passioni daret, non tamen uirtus aeterna dolorem passionis exciperet; sed quia apostolorum metus per humilitatem passionis exortus — adeo ut et firma illa supersedificandse in ea ecclesiae petra trepidaret — post mortem et resurrectionem domini in eadem trepidatione esse desineret, idcirco usque ad mortem tristis est, post quam trepidantis fidei essent securitate firmandi. expectant ergo iusti, donec sibi retribuatur a deo. et quid ei a deo retribuatur, apostolus docuit dicens: propter hoc exaltauit eum deus et donauit ei nomen, quod est super omne nomen: ut in nomine Iesu omne genu flectat, cselestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria dei patris est. haec ei a deo retributio est, ut ei corpori, quod adsumpsit, paternae gloriae donetur aeternitas. quse autem sit iustorum expectatio, idem apostolus docet dicens: . nostra autem conuersatio in caelis est. unde etsaluificatorem expectamus Iesum Christum. qui transformabit corpus humilitatis nostrae conformatum corpori gloriae suae. expectant ergo iusti, dum retribuatur illi: scilicet ut conformes fiant gloriae corporis sui, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen. [*]( 6 Matth. XXVI, 38. 14 Phil. II, 9 sq. 22 Phil. m, 20 aq. ) [*]( 17 flectat R lfectator E cf. Acad.p. 57 & terrestrium R terrestriam E 23 saluificatorem R ****ficato** G saluatorem nostrum E cf. Sclbatier 111, 824 24 transformauit R 25 ergo iusti G ergo eum n « iusti RE 26 dm G retribuatnr GE tribuatur R illis G 27 cor- . poris sui G corpori sui R corporis eius E Explicit psal? CLI (sic) incipit psalS CLII deinde spatium 4 lin. uacat et incipit quinta linea a uerbo translatoresque G Explicit psalmus CXLI inoipit CXLII, 14-18 lilt. eras., deinde legitur dauid, uers. Jinis uacat R ItS tractat' ouius supra de psaldi CXLll deinde a m. 2: ioip dfie exaudi cet. p. )
Ipsius Dauid, quando persequebatur eum Abessalon.
Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam: in ueritate tua exaudi me, in tua iustitia et reliqua.
Psalmi superscriptio nulla esse secundum Hebrseos uidetur; id enim ab his, qui utraque lingua eruditi sunt, traditur. translatoresquo ceteri nihil omnino de rebus gestis, id est de Abessalon in Dauid patris sui insectatione scripserunt. sed hi septuaginta seniores, quibus.legis ac prophetarum scientia ultra praescriptum et ambiguitatem litterae fuit, addendum hoc psalmo iudicauerunt. causam uero iudicii istius in exordio psalmorum docuimus, per quam nihil in psalmis nisi propheticum cognoscimus oportere tractari. cum enim nec gestis sermo nec temporibus ordo conueniat, relicum est, in exemplum ac scientiam gerendorum et gesta omnia in Dauid et ab his intellecta esse doceamur. adposita ergo nunc psalmo superscriptio est, quae non extat in libro, ut, ubi extat — id est sicut in psalmo tertio, in quo a facie eius, qui nunc persequi scribitur, fugerit —, ad scientiam propheticae intellegentiae uocaremur.
Prophetat ergo nunc Dauid passionibus suis dominicas passiones: non de Abessalon conquerens, sed de his, quiAbessalon ad impietatis crimen ignirent. ignita enim secundum apostolum diaboli sunt iacula, quae se in cor Iudae, ut dominus traderetur, iniecerint et nunc in filiis inob“dientise operentur. ob quod dominus adsumpta peccati carnis similitudine de peccato condemnauit peccatum in carne. tractabimus ergo psalmum ex persona prophetae intellegentis se in peccati corpore positum et inter multas et graues diaboli temptationes [*](4 dfie R sed cf. p. 806,12 percipe orationem R 9 de Abessalon Re sed abessalon G absalon p 10 soribserunt G hi Gp hii R 11 ac ex hao R 12praescribtum Q addendum GRaddendop 14 profeticum G lõuerbum ordo, quod est in GR, om. p(A) relicum G reliqum R reliquyau p 17 dauid ab hia G 18 supersoribtio G superscriptio R 19 aioufe in Gp sicuti in R 28 Abessalon G Absalon Rp Absalon R Absolon p 24 secundū G saeoundum R 28 condempnauit p 29 intellegintes G 30 positi GR et //// graues (4-5 litt. eras.) R. )
Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam: in ueritate tua exaudi me. in tua iustitia. primum orationem suam deprecatur audiri, quia id humilitatis humanae est, ut audientiam dei his, quse orat, exoptet. sequenti deinde secundum propheticam scientiam, ut in ueritate dei audiatur, expostulat. non est huic fideli uiro deus ex elementis saeculi, non ex regum nominibus, non ex errore saeculi in saxis et metallis et lignis : sed uerus ei deus est, aeternus, omnipotens et uniuersitatis effector. tertia quoque postulatio est, ut in iustitia dei audiatur. non est tyrannicse uoluntatis deus, non prsedurse et iniquae pertinaciae arbiter, sed qui rationem habeat infirmitatis humanae neque hos demutabilis naturae nostrae promptissimos lapsus secundum indemutabilis substantiae suae indeflexam constantiam metiatur, sed iustus et moderans tantum ab homine expectet, quantum meminerit humanae licere naturae. [*]( 8 Ioh. VI, 71. ) [*]( 1 ut in ras. R et G 5 Absalon Rp per quem Rp 9 pferend» p euuacuans G et formam GRe ac formam pb 10 infirmissimum GRe infirmum pb 11 adque GR 12 dã Gp dñe R 13 obsecrationeam G 14 depraecatur GR 16 orat G oret RpE 16 exoptet GR expeotet p sequenti GRp(A) secundo E 18 aelementis R rerum G sed tf.Acad. p. 30 19 & metallis Re metallis pb 21 non est tyrannicae uoluntatis RE non est orator inuidie uoluntatis p(A) 22 iniq R 23 neque hos GRp neque qui hos E 24 demntabilis GpE demutabiles R labaos R. )