Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Restat enim: qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam. qui loquitur ueritatem in corde [*](1 et in quod V et in quo — eat et om. R 8 inter nostri et croci una uox erat. V 4 corporae V 5 ecleaiae V eoclaesiae R in domini — in illo om. V 6. otiabimur V 7 ait V ex impietate R an ex infirmitate? 8 nnllus om. R 11 habitabit ex habitauit R habitanit V cf. supra cap. 1 12 in tabernaculo ex in tabernaculum m. 1 r aut quiB requiescet — tuo om. Rb 14 et operatur iuatitiam Rb 16 respo nsusus eat R 18 post oculi 1 litt. eras. R 19 non uita decuniae ancilla V 20 igitur est hi = s (in ras. fuit o) V sed h non is V 26 his sup. lin. add. m. 2 V ad deum V 28 ueritatem ex ueritate m. 2 V. )
Conscius ergo spiritus sanctus ea, quse superiora sunt in uitae innocentia et in operibus iustitise, et gentibus et haereticis esse communia. namque plures eorum et ieiuniis corpora defatigant et continentiam patrimoniorum largitione testantur et pudicitiam uirginitate consummant. sed quia abundatura haec et multa istiusmodi in ipsis essent, dominus ad discipulos sic locutus est: amen dico uobis, cum uenerit filius hominis, putatis inueniet fidem super terram? sciebat et uirginitatem et continentiam et ieiunia esse curanda, et quia hsec non proficiunt ad sanctitatem, nisi expleantur in Christo, id est cum Christi ueritate consentiant, ad id, quod superius dixerat, proheta subiecit: et loquitur ueritatem in corde suo, superiora illa inutilia demonstrans, nisi in confessionis ueritate suscepta sint. et in his quidem conscendentibus ad requiem montis domini gradus celsus est. in innocentia uidelicet et in operibus et in confessione: sed, licet prouecti per plura simus, adhuc tamen alia sunt reliqua.
Solent enim plures gloriosam Intellegentise uerborum speciem prseferre et uoluntatis ac iudicii decus etiam sermonum honestate mentiri, cum de deo bene sentiant et loquantur, uerbis autem ac sensui suo gestis atque operibus mentiantur. hi sunt, qui quae locuntur oderunt et his, quse prsedicant, ipsis rebus inimici sunt. ergo ad ueritatem cordis adiunxit dicens: qui non egit dolum in lingua sua: ut ueritatem, quam sentit, non fallat in uerbis, ut catholicse doctrinae professionem et ita sentiendi ac praedicandi iudicium etiam operatio consequatur, quia, secundum apostoli testimonium, ut in corde creditur. ita ore confessio fit ad salutem. ergo ut sit in dei requiem [*](7 Luc. XVIII, 8. 27 Rom. X, 10. ) [*]( 51 hereticia R 8 esse add. m. 2 V defetigant ex defitigant fort. recte m.1 V deifioant r 5 uirginitatem ex uirginitate m. 2 V consumant uel consumunt (a et u interdum distingui non possunt) R habundatura R 6 e V 8 sciebat enim et V 9 fort. sed quia 10 ad salutem nia nisi V 12 ueritate m corr. m. 2 V 15 uidelicet ex uidellioet m. 2 V 17 alta annt r 19 iudicii sui V etiam uerborum R 20 sentiat V 21 adoensui suo V operib; supr. scr. R 22 loquuntur R et hi quae V 24 et ueritatem VR 25 catolicae V 26 hac praedioandi R ac praedicandi ex aut praedicandi m. 2 V 28 ita in ore Rb in requiem dñi huius dignus V (r) )
Sed artum hoc et per saeculi nequitias 80 uitia difficile est. est enim necessarium plerumque mendacium, et nonnumquam falsitas utilis est, cum aut percussori de latente mentimur, aut testimonium pro periclitante frustramur, aut fallimus de difficultate curationis segrotum; et oportet secundum apostoli doctrinam sermonem nostrum sale esse conditum. idcirco nunc spiritus sanctus falsitatis adfectum mendacii condicionibus temperauit dicens: qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum, ut crimen mendacii in incommodo haberetur alieno.