Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed licet, quae superius diximus, expleantur, et ingrediatur innocens opereturque iustitiam, ueritatem corde conplectens, se ipsum in his, quae locutus fuerit, non fallens, malum proximo non inferens, perfectus tamen in his non erit. est adhuc aliquid in nobis edomandum, expuendum, perimendum: et, quid illud sit, idem, qui per superiora, confirmat propheta dicens: et obprobrium non accepit aduersus proximos suos. insolentiae scilicet et fiducise uitia depellit et commune illud superbiae malum tollit. quid enim tam inane, tam miserum quam homo homini superbiens, quam de se aliquid confidens? nonne uidemus plures, per opum insolentiam cum exprobrassent inopibus egestatem, amissis omnibus egere, et aliorum miseriam fastidientes rursum eguisse miserantum? [*](8 Colose. IV, 6. ) [*]( 1 lioguae ex lingua R 2 operationem V 8 nequitias ex nequitas m. 1 V difficile iter est rb 4 plerumque ex plerumquae m. 2 V 6 utilia (om. est) V percaesuro b 6 testimonium ex estimonium m. 2 V frustamur R 8 doctrinam V conditurm corr. m. 1 V 11 incommodo (om. in) V 13 ingraediatur V 15 fuerat b 16 inferens ex afferens (ut uidetur) corr. m. 1 R adhuc cx allhuo R 17 perimendum svp. lin. a m. 2 V 18 idem quod V per superiora ex per superiorem m. 2 V per euperiorem R confirmat profeta subieoit dicens V 19 aduersum Rb 20 et fidnciae uitia depellit IUp. lin. a m. 2 V 21 superbae V 22 Ufidens R s fidens b 28 insolenti m corr. m. 2 V exprobrasBent ex inprobassent m. 2 V M inopum Rb cf. illfr. p. 92, 2 aegeatatem R egestate ex in egestate m. 2 V 25 aeguisse R. )

92
plures etiam per praesumptionem uitae diu innocentis ad crimina deuolutos et, cum delicta aliis exprobrarent, ipsos uix ad psenitentiae ueniam pertinere? non est igitur obprobrium aduersus proximos ineundum, sed, si quid in illis incuriosum; si quid neglegens, si quid petulans, si quid incontinens deprehenditur, sine exprobrationis amaritudine blandimento emendationis est corrigendum. hoc humilitas, hoc sui per metum diffidentia, quse ualidissima fiducise custos est, curat, ne sit admonitio contumelia, ne sit emendatio obprobrium, ne sit doctrina conuicium. sic fiduciam orantis pharissei dominus in euangeliis damnauit, tum cum in medio consistens ita sermocinaretur: gratias tibi ago, domine, quod non sum, sicut ceteri homines; adulteri, auari, sicut et hic publicanus. erat autem publicanus in secreto orans: domine, miserere mihi peccatori. huic orationi eius scriptura subiecit: quia magis iustificatus egressus est publicanus quam pharisseus. misericordiam dei peccati confessione e promeruit publicanus: pharisaeus uero honorem eorum, quae de se praeferebat, per insolentiam obprobrii amisit.

Sed forte iam dignum se quis, si hsec uniuersa adeptus sit, promissionibus dei credit: cum se post innocentiam, post bonitatem, post prudentise modum etiam humilitate moderatus sit. sed plura adhuc restant. nam ut significauit in eo mendacio esse peccatum, si alteri malum mentientis falsitas conpararet, ita nunc, ubi obprobria aduersus proximos non sumenda decernit, habendam tamen rationem ipsius humilitatis adiecit. quae autem haec ratio sit. cohaeret in uersu: et obprobrium [*]( 11 Luo. XVIII, 11; 13. ) [*]( 1 innocentes R 2 exprobrent ex exprobent m. 2 V 3 penitentiae J. paenitenciae R 4 sed si quid in illis inourioaum si quid neglegens si quid neglegena si quid petulans ei quid petul incontinens V sed si quid in illis incuriosum si quid petulans si quid incontinens R 5 depraehenditur V 7 sup metam li 10 farisaei R farisei V in euuan- 11 geliie v R 11 consiste s V 12 aiout et ceteri V 15 mei peccato 24. 7 R qf. Sabatier III, 345 0rationi m. 1 V ante scriptara eras. sul R 17 mi- scrdam R 18 publicanus om. VR fariseus V farisaeus R honorem er homorem m. 2 V 19 proferebat Vb 22 post prudentiam modum "rr 28 I eo mendaoiis esse r 27 coheret VR. )

93
non accepit aduersus proximos suos. ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus. non oportet humilitatem carere constantia, et libertas dei a nobis in ea, quam omnibus debemus, seruitute retinenda est, ne ad potentium inpetus terreamur, ne ad maliuolorum arbitria cedamus. interdum enim etiam regibus iniqua poscentibus turpi adulatione famulamur et uitiis alienis conscientiae nostrae infirmitate blandimur. ergo si iam in professione iniquitatis abruperit, ut in uersu explicatur: ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus, oportet istius modi hominem apud nos non alicuius, sed nullius esse iudicii, ut sit nobis nullus, abolitus, interemptus. spiritalia enim tractantem et caelestia contuentem decet hummanae nequitise despicere momenta et animo sublimi et excelso istiusmodi maliuolentiae hominem, tamquam nullus sit. opinari.

Sed magnitudinem fidei nostrae nimium forte erexisse propheta aduersus iniquos iudicabitur. sed spectandum est, quid sequatur: ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus: timentes autem dominum magnificat. ergo, ut sine personse exceptione nullus nobis, qui malignus est, debet esse, ita et sine exceptione personse omnis, qui dominum timeat, honorandus est. non nos moueat innocens pauper, non ieiunans anus, non seruus fidelis, non confidens in ecclesiae habitatione peregrinus, sed omnes pari iudicio reuereamur, ut talis sit in eorum, qui timent dominum, magnificatione humilitas, qualis esse debet in nihil sestimandis maliuolis libertas. [*]( 3 constantiam V in eam V 4 ne — terreamur in marg. super. add. m. 2 V 5 maleuolorum R 6 etiam reb. V 8 iniquitati ≡ s (fuit es) V brupentitantV(aninprofesaionemi.eruperit?)10hominecorr.m.2V abruperit ita ut V (an in professionem i. eruperit?) 10 hominem corr. m. 2 V 11 sed nullius — ut in marg. infer. add. m. 2 V sit ex sed m. 2 V nnlluB om. R 12 et caelestia enim contuentem corr. m. 2 V 18 decet et humanae V sublimi et ex sublimet et m. 2 V 14 hominem om. R taquam nullius opinari R 18 quid sup. lin. a m. 2 V 19 esius corr. m. 1 V . n dfis V 30 qui ex quid R 21 omnis ex omnes m. 2 V 22 dem V 23 sanas R 24 reuereamur ex reruereamur m. IV 25 ut talis sit ex ia (?) talis sit R talis (om. ut et sit) V da V. )

94

Et quia in regenerationis nostrae natiuitate in hsec sacramenta iuramus, renuntiantes diabolo, saeculo, peccatis, cum interrogantibus respondemus, retinendam usque in finem confessionis huius fidem statuit dicens: qui iurat proximo suo et non decipit. quamuis enim quis in mandatis dei diu manserit. tamen, si aliquando fefellerit, iam non manet, cum fefellit, et iustitia anterior iniustitiae tempore amittitur. et idcirco in euangelio: beati, qui manserint usque in finem, idcirco apud Salomonem omnis laus in exitu canitur, quia in his, quae promissa sunt deo, non est aliquando fallendum.