Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Et uideamus, an hoc, quod non poterit ad eam, ad dignitatem paternse confessionis relatum sit. sequitur enim: quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades; si sumpsero pinnas meas ante lucem et habitauero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. non excedit paternam filius infinitatem; neque naturam, quae ultra locos omnes est, is, qui in sinu est, transgreditur. sit licet in caelo, sit in inferno et ultra postrema maris euolet, adest tamen ille ubicumque, qui ubique est: nec subterfugi potest, intra quem omnia sunt et qui in omnibus est.

Et ne inreligiose ad contumeliam indemutabilis atque inpassibilis substantiae quaedam opinemur ex eo, quod dictum est: aut a facie tua quo fugiam? ut uideatur fugam ob passionis metum cogitasse: dictorum ratio noscenda est, ut incolumi dignitate haec necessario commemorata esse intellegantur. nemo autem eorum, qui in studiis doctrinae caelestis demorantur, poterit ambigere deum atque hominem dominum nostrum Iesum Christum confiteri: et hominem quidem in tempore, deum uero semper et ante hominem et post hominem, [*](1 substantia PE substantiae R non potest ergo ad eum ex quo est.nam GR non potest ergo ad efl ex quo ė non exaequari.nam Pnon potest ergo ad eum ex quo est exaequari. nam E cf. Acad. p. 67 3 ei ex qu* G et ex quo RE & ex quo P 4 ideo uidetur P 5 poterit G potero RPE ad sec. I. om. G 7 a spiritu GR ab spiritu P et a facie tua quo G et quo a facie tua RPE 8 si descendero G R et si descendero P 9 in infernum GR ad infernum PE pinnas GR pennas PE 12 excaedit R 13 is GP ex his R 14 in inferno G in infernis RPE 16 ubicumque quia..... (an quiu***** ?) G ubicumque qui ubique est P ubicumque est (om. qui ubique) R auperfugi R 17 ne quid RPE 18 quaedam RP quaenam G om. E 19 est GP sit Re quo GPE om. R ut uideatur GP et uideatur R 20 dictorum ratio GR ex dictum ratio P dictorum uirtns e 21 incolumi G incolomi RP. )

758
utrumque uero, deum scilicet atque hominem. tunc tantum, cum in homine fuit. erat enim in forma dei et formam hominis accepit; et rursum in gloria dei patris est forma uidelicet seruili in gloriam eius, cuius in forma ante manebat, proficiente, corruptionis scilicet natura per profectum incorruptionis absorta.

Cum igitur psalmum hunc coeptum ex persona hominis. quem adsumpsit, meminerimus, diligenter contuendum est ut intellegamus, quid diuinitati eius, quid homini sit aptandum: atque ita, ut sensum nostrum dictis magis applicemus. quam per fallacis intellegentise opinionem sensui dicta subdamus. ait enim: quo ibo a spiritu tuo, aut a facie tua quo fugiam? diuersa significatio est spiritus atque faciei. et a spiritu quidem abibo, a facie autem fugiam. dehinc sequitur: si ascendero in cselum, tu illic es; si descendero in infernum. ades. non eadem est ascensio in caelum, quse et descensio in infernum. tertium deinde est: si sumpsero pinnas meas ante lucem et habitauero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. iam non hominis hsec uox est. ut pinnas sumat, ut suas sumat, ut trans oceanum habitet, ut deducatur illic manu dei, ut teneatur dextera dei: potioris istud naturae est. et quis hic sit, qui confidenter haec dicat, ipsa dictorum ratio monstrabit.

Ostendens igitur unigenitus deus eam, quae per se mirabilis facta est et ad quam non potest, paternse admirationis confessionem, utrumque in se tempus et naturam utramque significat, scilicet eam, qua et in spiritu et in corpore manens docuit. cum enim ait: quo i bono spiritu tuo, tempus illud, quo et ipse spiritus in spiritu paternse gloriae ante adsumptionem hominis mansit, ostendit. non enim potest a spiritu quoquam [*](1 da ante scilicet supr. scr. P 2 in ante forma om. P 6 absort» R absorpta PE cf. Georges Wortf. 5 9 diuinitati RE dignitati P 12 ab spiritu tuo P 14 abibo RE aquoibo (aquoi in ras. a m. 2) P posI autem R add. tua 16 & illic ades R 21 pennas ex pinnas m. 3 R pennas P 22 illic R illuo ex illic P cf. Stud. 1889, 321 24 dictorum ex dicturum P 26 et om. P 28 quo R dOqt RquodPcf p. 763,28. )

759
abesse qui spiritus est: quia nec hic falli potest, nec ille deficere. at cum ait: aut a facie tua quo fugiam, adsumptse a se infirmitatis docuit aetatem: humana enim infirmitas faciei dei non patitur occursum, quia dictum Moysi est: quis est homo, qui uidebit faciem meam et uiuet? quod non sustinemus, defugimus; quia infirmitatis humanae est occursum naturae inconspicabilis fugere. et fugit quidem quantum ad inpatientiam uisionis. sed quia secundum prophetam uultus dei super facientes mala, naturae quoque humanae est, iudicium dei. quod significatur in uultu, fugere non posse. non enim tamquam peccator, qui peccati nescius est, loquebatur, ut fugeret: sed paternam infinitatem extra omnia manentem cum in spiritu ante docuisset, nunc quoque ex hominis persona, qui nusquam deum fugere posset, ostendit.

Sequitur quoque par ratio dictorum, ut utrumque ex eo, quod et homo et deus erat, dixerit. si ascendero in caelum, t u ill i c es: hoc diuinitatis est proprium. nemo enim ascendit in cselum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. terreni enim corporis natura ascensionem hanc nisi in caelestem gloriam demutata non obtinet. si descendero in infernum, ades: humanae ista lex necessitatis est. ut consepultis corporibus ad inferos animae descendant. quam descensionem dominus ad consummationem ueri hominis non recusauit. id autem: quo abibo. ant quo fugiam, et illic es et ades ad significationem doctrinae eius, quse mirabilis ex eo facta est, pertinet, per quam deus omnia esse et in omnibus esse sit cognitus: ut, licet faciem dei homo fugiat, quia non sustinet, licet de supernis ad inferos mortis lege descendat, deus tamen ubique sit semper et in omnibus. [*](4 Exod. XXXIII, 20. 8 Ps. XXXIII, 17. 17 Ioh. III, 18. ) [*]( 1 deficere Re decipere Pb 9 quo om. P 6 defngiamus R 7 quantum ad inpatientiam unionis RE qu = = tfl inp** (si spatium litterarum fugientium respicit, fuisse uidetur: quantum inpatientiam uisionis) P 10 dei om. ? P fort. non autem cf. praef. 12 extra omnia & manentS P 15 par ratio coni. Bened. in adn. paratio P narratio R ratio Ecf. Abh. IV, 65 16 dS erat (om. et) P 18 de caelo descendit RP descendit de caelo E. )

760

Et quia per hsec superiora discretim ex utroque, in quo erat, naturae genere prsedicauit, dei scilicet atque hominis, tertio unitatem naturae iam in se proficientis ostendit dicens : si sumpsero pinnas meas ante lucem et habitauero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. cum sumpsit pinnas, iam corpore non grauatur. cum suas sumpsit, docet hanc euolandi semper sibi fuisse uirtutem. cum ante lucem sumpsit, tempus resurrectionis ostendit. cum in postremis maris est, loca ut deus humanae demorationis excedit. cam deducitur manu, non timet. cum tenetur dextera dei, non mutatur aut decidit: donauit illi deus nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine eius omne genu flectat cselestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria est dei patris. in eo enim, quod datur ei nomen super omne nomen, manu ac potestate patris dei in gloria ipsius homo susceptus adsumitur.

Pinnas autem ad demutationem terrenorum corporum in spiritalem atque aeternam naturam referri prophetica auctoritas est, cum ad inopem fidei et bonorum operum pauperem dicitur: ne extendas te, cum sis pauper, diuiti, sensu autem tuo abstine: praeparauit enim sibi pinnas. ut aquila, et reuertetur in domum eius, qui praeest ei. pauperem extendentem se in spes diuitis arguit, quod infidelitatis suse inopiam fidelium exaequet opulentiae. diues enim non humanis opibus, sed caelestibus thesauris parat sibi pinnas, quibus reuertatur in domum eius, qui praeest ei. reuertetur enim, unde decidit, unde in peccato primi hominis expulsus est. et quis est iste, cuius haec domus est et qui ei praeest? [*](12 Phil. n, 9 sq. 22 Prov. XXIII, 5. ) [*]( 12 donauit enim illi PE 13 Aectat R flectatur PE 14 et terrestrium RPlb terrestrium P'e 16 di patris est P 17 patris dei RP dei patria E 00 aeternam Rb aeream P aetheream P, hic duin. cod. P 25 in spes Rb in opes e 28 reuertatur in domum eius qui praeestei reuertaur in domum qui peet ei reuertetur enim leclw '/iUograpkia et aberratione orta R 30 et qui ei praeest h. I. om. R. )

761
nempe ille, qui dixit: amen (dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. meminit et alibi dicens, cum de spiritalium indefessa iam seternitate tractaret: pinnigerabunt tamquam aquil 1 ae, naturam euolandi in caelum in resurrectionis demutatione sumpturi. sed hic pinnas sumit uolaturus non alienas, non nouas, sed proprietatis usurpatione prsesumptas: quia post passionis uoluntarise sacramentum et naturae et potestatis pinnas ad caelum se habuerit efferendi.