Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Quod autem definitum et prsescriptum iter confecturus esset, ostenditur in eo, cum ait: ego te honorificaui super terram, opus consummaui, quod dedisti mihi. qui datum sibi opus consummat, modum prsescriptse operationis expleuit. scit autem sibi constitutum esse, quid gerere oporteat, cum ait Petro gladio his, qui ad prehendendum eum uenerant, resistenti: calicem, quem dedit mihi pater meus, non bibam illum? docens se prsescriptse sibi a patre passionis calicem esse bibiturum. scit se etiam semitam suam directionemque conplesse, cum poto aceto spiritum traditurus ait: consummatum est! et mox tradidit spiritum.

Hanc ergo semitam et directionem suam pater inuestigauit. inuestigauit autem, cum per prophetam de sorte uestis prophetauit, ut scriptum est: et super uestimentum meum miserunt sortem. et iterum, cum de tradito inter latrones atque suspenso recognita est prophetia dicens: et cum iniquis sestimatus est; uel cum de osse intacto atque inpresso uulnere ante praedictum est: os eius non confringetis et: uidebunt, quem conpunxerunt t. haec itaque, quae ei omnia erant in passione praescripta. a deo peruestigata sunt, ut et fuerint prophetata. ac ne quid ex his, quae gessit ac passus est, incognitum fuisse patri existimaretur, generaliter cuncta conplexus est dicens: et omnes uias meas prseuidisti. sed qui praeuidit, uidit antequam res esset. prseuidit autem etiam hoc: quia non est dolus in lingua mea; est enim secundum propriam professionem [*](2 Ioh. XVII, 4. 7 Ioh. XVIII, 11. 11 Ioh. XIX, 30. 14 Ps. XXI, 19. 16 Esai. LIH, 12. 18 Exod. XII, 46. Num. IX, 12. 19 Zach. XII, 10. ) [*]( 1 autem om. G praescribtum G pscriptum P 2 esse G 3 quod autS sibi opus P 4 operationis ex orationis P 6 ad praehendendum R1 ad adpraehendendum corr. m. 3 R ad comprehendendum PE 7 non bibam illum G RP non uis ut bibam illum e 8 persoriptae (?) G 10 poto P potato ex potu m. 3 R traditurus esset aitP 11 et om. P 18 cn per prophetam Re par prophetam cum Pb 14 ut scriptum est GR et scriptum est P 17 aestimatus Re cf. Sabatier II, 611 deputatus Pb 19 uiderunt P conpunoxerunt P 21 ut et fuerint Pb uel fuerunt ex uel fuerint m. 3 R ut fuerant e ac ex hac R 24 res esset PE res e R. ) [*]( XXII. nOar. Pict. para I. ) [*]( 48 )

754
ueritas, uia, uita. non recipit dolum ueritas; non enim mentitus est aut fefellit: lingua omnis eius officio functa est ueritatis, qui ait: cselum et terra praeteribunt, uerba autem mea non praeteribunt. patrem deum prsedicat, se uero esse et hominis et dei filium confitetur. dolum prsedicatio ista non habuit, quae de se et de honore eius, qui se miserat, fatebatur.'

Proficit deinde paulatim sermo c“ptus ab homine et ad significationem naturae in eo caelestis extollitur, cum ait: ecce tu, domine, cognouisti omnia nouissima et antiqua: tu formasti me et posuisti super me manum tuam. mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, non potero ad eam. personse istud prophetae non conuenit, ut ex se dixisse uideatur: mirabilis facta est scientia tua ex me, ut mirabilis dei cognitio ex eo facta sit, Moyse antea cognitionem nobis dei libris legis loquente. sed ne ipsi quidem Moysi hoc esse proprium potuerit deum, antequam flagrantem rubum conspicit, nescienti, opinione quidem electi in Abraham et Isaac et Iacob populi sui religioso, uerumtamen familiarem cognitionem ante hoc tempus nisi, deo non adepto. sed omnis sermo iste ei conpetit, qui ait: pater, manifestaui nomen tuum hominibus et qui ait: haec autem est uita seterna, ut cognoscant te solum et uerum deum et quem misisti Iesum Christum. sed haec suo loco plenius prosequemur.

Descendendum autem ad id est secundum ordinem dictorum: ecce tu, domine, cognouisti omnia nouissima et antiqua. nouissima sunt, cum probasti, cum [*](1 Ioh. XIV, 6. 3 Matth. XXIV, 35. 22 loh. XVII, 6. 23 Ibid. 3. ) [*](1 uia uita R uilL tua P uia et uita E recepit R 2 in lingnaP 3 qtiia ait a qui ait P 5 uerii ex uero P 8 profecit P 18 et non Pb 16 moyse RE moyses P libris = legis R loquentis RPb lt potuit Re a 18 nesciente P 19 et ante isac supr. scr. P 21 istae R ei om. P 23 auiè est R est autem PE 24 solum & uerum RPX solum uermn pt E çj. Sabatier III, 471 25 suo loco PE uolout R 27 cognouisti nonislima (uisti in tiers. exeunte add. m. 3) R cf. Abh IV, 86 adn. )

755
cognouisti, et cetera, quse propria sunt eius hominis, quem adsumpsit. antiqua sunt, quae modum non habent, quae indefiniti temporis significant uetustatem. in principio erat uerbum, et omnia per eum facta sunt.

Dehinc ut nouissima deus et antiqua cognouit, ita in eo, quod sequitur: tu formasti me et posuisti super me manum tuam, utrumque significat: ut, quod formauit, antiquum sit, quod superposuit manum, nouissimum sit. quod enim secundum naturam diuinitatis formatus sit, apostolus docet dicens: qui cum in forma dei esset; quod enim in forma est, formatur in formam et quidem paternae naturae et diuinitatis formam. et nescio, an, quod formatus in forma serui est, referri possit ad patrem, ut formatus ab ipso sit: sapientia enim ipsa sibi sedificauit domum. sed hinc nec temporis nec quaestionis est amplius loqui. quod autem proprie ad corpoream natiuitatem referri oporteat: et posuisti super me manum tuam, ita docemur ex persona patris: inueni Dauid seruum meum, in oleo sancto meo unxi eum. manus enim mea auxiliabitur illi et brachium meum confortabit eum. nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non adiciet nocere eum. et non est ambiguum, omnem hunc psalmum ad personam domini esse referendum: quia ea omnia in eo sint, quae et diuinitati ipsius propria sint et a naturae nostrae infirmitate dissentiant.

Et quia utroque in tempore, id est nouissimo et antiquo, uel ipse praedicando uel in apostolis et prophetis loquendo cognitionem ex se dei mirabilem fecit, ait: mirabilis facta est scientia tua ex me. sed mirabilis quomodo? nempe [*](8 Ioh. 1,1 sq. 10 Phil. II, 6. 13 Prov. IX, 1. 17 Pa. LXXXVIII, 21 sq. ) [*]( 1 eine supr. scr. m. 1 R 4 per eum RP per ipsum E 6 quod om. R 11 formatijr in formam R formatur in forma P et quidemformam om. R et ei paternae naturae et diuinitatis P 12 formam — serui om. P cf. Acad. p. 32 sqq. 18 referri R ut referri P ad patrem R a patre P ut formatus R et formatus P locum in RP noli. illis aberrationibus confusum, sed facile ex eorum uestigiis restituendum bene coraeruarunt E 14 nec tempus ė nec quaestiones P 15 propriae R ' 19 illi RP ei E 21 in eū ex in eo m. i R 28 ait enim mirabilia P. ) [*]( 48* )

756
cum omnia esse intra deum docentur, dum deus esse in omnibus praedicatur, dum inmensa et inconprehensibilis natura intus atque extra manens locos omnes. quibus contineri possit, excedat. mirabile est deum ubique esse et nusquam abesse; in omnibus esse et totum esse, et extra locos ac tempora pro infinitate atque seternitate sua semper esse. hoc mirificum. hoc confortatum, id est sine infirmis iam intellegentise opinione firmatum.

Sed quid est istud, quod dicitur: non potero ad eam? unigenitus ait: omnia, quae patris sunt, mea sunt; et: sicut habet pater uitam in semetipso, ita et filio dedit uitam habere in semetipso; et: sicut pater uiuificat mortuos, ita et filius quos uult uiuificat similiter; et: ego et pater unum sumus. nulla discretio potestatis in uerbis est, nulla enim differentia uirtutis in factis est. "unum sumus" plerique inreligiosorum ad uoluntatis tantum concordiam rettulerunt. sed cum dicitur: uel operibus meis credite, quia pater in me et ego in patre. non tantum uoluntatis unitas, sed etiam diuinse uirtutis ostenditur. ergo cum omnia, quae pater faciat, omnia faciat et filius — eadem enim facit similiter — quserendum est, quid sit. quod dictum est: non potero ad eam. sed cum audio: pater maior me est; et rursum: non potest filius facere a se quicquam, nisi quod uiderit patrem facientem, haec mihi intellegentiam suggerunt dicti huius: non potero ad e a m. est enim maior pater filio, sed ut pater filio, generatione, non genere: filius enim est et ei eo exiuit. et licet paternse nuncupationis proprietas differat, tamen natura non differt: natus enim a deo deus non dissimilis est [*]( 10 Ioh. XVI, 15. 11 Ibid. V, 26. 12 Ibid. V, 21. 14 Ibid. X, 30. 17 Ibid. X, 38. 23 Ibid. XIV, 28. Ibid. V, 19.. ) [*]( 2 inconpraehensibilis R 3 manens (a ex corr. m. 1) R 5 ac rJ hac R 11 ita filio P 14 et ante ego om. G 15 nulla enim G nulla etiam RPE 16 unum sumus G quod unum sumus RPE 17 rettulerunt 0 retulerunt RP 22 dictum est Re dictum sit P 23 me maior est R 24 a = se P 26 maior pater filio GRP pater maior filio f. )

757
a gignente substantia. non potest ergo ad eum, ex quo est: nam quamuis alter in altero per uniformem ac similem eiusdem naturae gloriam maneat, tamen ei, ex quo genitus est, non exaequari in eo uidetur posse, quod genuit.