Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Proficit deinde paulatim sermo c“ptus ab homine et ad significationem naturae in eo caelestis extollitur, cum ait: ecce tu, domine, cognouisti omnia nouissima et antiqua: tu formasti me et posuisti super me manum tuam. mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, non potero ad eam. personse istud prophetae non conuenit, ut ex se dixisse uideatur: mirabilis facta est scientia tua ex me, ut mirabilis dei cognitio ex eo facta sit, Moyse antea cognitionem nobis dei libris legis loquente. sed ne ipsi quidem Moysi hoc esse proprium potuerit deum, antequam flagrantem rubum conspicit, nescienti, opinione quidem electi in Abraham et Isaac et Iacob populi sui religioso, uerumtamen familiarem cognitionem ante hoc tempus nisi, deo non adepto. sed omnis sermo iste ei conpetit, qui ait: pater, manifestaui nomen tuum hominibus et qui ait: haec autem est uita seterna, ut cognoscant te solum et uerum deum et quem misisti Iesum Christum. sed haec suo loco plenius prosequemur.
Descendendum autem ad id est secundum ordinem dictorum: ecce tu, domine, cognouisti omnia nouissima et antiqua. nouissima sunt, cum probasti, cum [*](1 Ioh. XIV, 6. 3 Matth. XXIV, 35. 22 loh. XVII, 6. 23 Ibid. 3. ) [*](1 uia uita R uilL tua P uia et uita E recepit R 2 in lingnaP 3 qtiia ait a qui ait P 5 uerii ex uero P 8 profecit P 18 et non Pb 16 moyse RE moyses P libris = legis R loquentis RPb lt potuit Re a 18 nesciente P 19 et ante isac supr. scr. P 21 istae R ei om. P 23 auiè est R est autem PE 24 solum & uerum RPX solum uermn pt E çj. Sabatier III, 471 25 suo loco PE uolout R 27 cognouisti nonislima (uisti in tiers. exeunte add. m. 3) R cf. Abh IV, 86 adn. )
Dehinc ut nouissima deus et antiqua cognouit, ita in eo, quod sequitur: tu formasti me et posuisti super me manum tuam, utrumque significat: ut, quod formauit, antiquum sit, quod superposuit manum, nouissimum sit. quod enim secundum naturam diuinitatis formatus sit, apostolus docet dicens: qui cum in forma dei esset; quod enim in forma est, formatur in formam et quidem paternae naturae et diuinitatis formam. et nescio, an, quod formatus in forma serui est, referri possit ad patrem, ut formatus ab ipso sit: sapientia enim ipsa sibi sedificauit domum. sed hinc nec temporis nec quaestionis est amplius loqui. quod autem proprie ad corpoream natiuitatem referri oporteat: et posuisti super me manum tuam, ita docemur ex persona patris: inueni Dauid seruum meum, in oleo sancto meo unxi eum. manus enim mea auxiliabitur illi et brachium meum confortabit eum. nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non adiciet nocere eum. et non est ambiguum, omnem hunc psalmum ad personam domini esse referendum: quia ea omnia in eo sint, quae et diuinitati ipsius propria sint et a naturae nostrae infirmitate dissentiant.
Et quia utroque in tempore, id est nouissimo et antiquo, uel ipse praedicando uel in apostolis et prophetis loquendo cognitionem ex se dei mirabilem fecit, ait: mirabilis facta est scientia tua ex me. sed mirabilis quomodo? nempe [*](8 Ioh. 1,1 sq. 10 Phil. II, 6. 13 Prov. IX, 1. 17 Pa. LXXXVIII, 21 sq. ) [*]( 1 eine supr. scr. m. 1 R 4 per eum RP per ipsum E 6 quod om. R 11 formatijr in formam R formatur in forma P et quidemformam om. R et ei paternae naturae et diuinitatis P 12 formam — serui om. P cf. Acad. p. 32 sqq. 18 referri R ut referri P ad patrem R a patre P ut formatus R et formatus P locum in RP noli. illis aberrationibus confusum, sed facile ex eorum uestigiis restituendum bene coraeruarunt E 14 nec tempus ė nec quaestiones P 15 propriae R ' 19 illi RP ei E 21 in eū ex in eo m. i R 28 ait enim mirabilia P. ) [*]( 48* )
Sed quid est istud, quod dicitur: non potero ad eam? unigenitus ait: omnia, quae patris sunt, mea sunt; et: sicut habet pater uitam in semetipso, ita et filio dedit uitam habere in semetipso; et: sicut pater uiuificat mortuos, ita et filius quos uult uiuificat similiter; et: ego et pater unum sumus. nulla discretio potestatis in uerbis est, nulla enim differentia uirtutis in factis est. "unum sumus" plerique inreligiosorum ad uoluntatis tantum concordiam rettulerunt. sed cum dicitur: uel operibus meis credite, quia pater in me et ego in patre. non tantum uoluntatis unitas, sed etiam diuinse uirtutis ostenditur. ergo cum omnia, quae pater faciat, omnia faciat et filius — eadem enim facit similiter — quserendum est, quid sit. quod dictum est: non potero ad eam. sed cum audio: pater maior me est; et rursum: non potest filius facere a se quicquam, nisi quod uiderit patrem facientem, haec mihi intellegentiam suggerunt dicti huius: non potero ad e a m. est enim maior pater filio, sed ut pater filio, generatione, non genere: filius enim est et ei eo exiuit. et licet paternse nuncupationis proprietas differat, tamen natura non differt: natus enim a deo deus non dissimilis est [*]( 10 Ioh. XVI, 15. 11 Ibid. V, 26. 12 Ibid. V, 21. 14 Ibid. X, 30. 17 Ibid. X, 38. 23 Ibid. XIV, 28. Ibid. V, 19.. ) [*]( 2 inconpraehensibilis R 3 manens (a ex corr. m. 1) R 5 ac rJ hac R 11 ita filio P 14 et ante ego om. G 15 nulla enim G nulla etiam RPE 16 unum sumus G quod unum sumus RPE 17 rettulerunt 0 retulerunt RP 22 dictum est Re dictum sit P 23 me maior est R 24 a = se P 26 maior pater filio GRP pater maior filio f. )
Et uideamus, an hoc, quod non poterit ad eam, ad dignitatem paternse confessionis relatum sit. sequitur enim: quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades; si sumpsero pinnas meas ante lucem et habitauero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. non excedit paternam filius infinitatem; neque naturam, quae ultra locos omnes est, is, qui in sinu est, transgreditur. sit licet in caelo, sit in inferno et ultra postrema maris euolet, adest tamen ille ubicumque, qui ubique est: nec subterfugi potest, intra quem omnia sunt et qui in omnibus est.
Et ne inreligiose ad contumeliam indemutabilis atque inpassibilis substantiae quaedam opinemur ex eo, quod dictum est: aut a facie tua quo fugiam? ut uideatur fugam ob passionis metum cogitasse: dictorum ratio noscenda est, ut incolumi dignitate haec necessario commemorata esse intellegantur. nemo autem eorum, qui in studiis doctrinae caelestis demorantur, poterit ambigere deum atque hominem dominum nostrum Iesum Christum confiteri: et hominem quidem in tempore, deum uero semper et ante hominem et post hominem, [*](1 substantia PE substantiae R non potest ergo ad eum ex quo est.nam GR non potest ergo ad efl ex quo ė non exaequari.nam Pnon potest ergo ad eum ex quo est exaequari. nam E cf. Acad. p. 67 3 ei ex qu* G et ex quo RE & ex quo P 4 ideo uidetur P 5 poterit G potero RPE ad sec. I. om. G 7 a spiritu GR ab spiritu P et a facie tua quo G et quo a facie tua RPE 8 si descendero G R et si descendero P 9 in infernum GR ad infernum PE pinnas GR pennas PE 12 excaedit R 13 is GP ex his R 14 in inferno G in infernis RPE 16 ubicumque quia..... (an quiu***** ?) G ubicumque qui ubique est P ubicumque est (om. qui ubique) R auperfugi R 17 ne quid RPE 18 quaedam RP quaenam G om. E 19 est GP sit Re quo GPE om. R ut uideatur GP et uideatur R 20 dictorum ratio GR ex dictum ratio P dictorum uirtns e 21 incolumi G incolomi RP. )