Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Ob quod iam confidens propheta per confessionem ac precem suam in portu se innocentiae conlocatum ait: confitebor tibi, domine, in toto corde meo: quoniam audisti uerba oris mei. duplex intellegentiae huius, ut superius iam diximus, sensus est. nam siue laudem deo confitetur, quia uerba oris eius audita sunt, siue per misericordiam dei, cum diu orasset, adiutus iam omnibus peccatis desinentibus confitetur. fidei nostrae utrumque conueniens, ut et dominum laudemus et confiteamur intellecta peccata.
Dehinc sequitur: et in conspectu angelorum psallam tibi. parum sibi existimat propheta esse, ut hominibus tantum praesentibus psallat, quia homines corporalium tantum negotiorum officia inspiciant. in eo enim, quod psallit, motum conplacitae deo operationis ostendit. non ergo ea, quae uidentur in corpore, cerni desiderat, sed ea, quae spiritaliter naturae [*](5 profeta G nequa aliqua G 6 operatioue GRT ex oratione P 10 animum R contaminauit ex contamiuit P 11 fort. aut si a criminilw* G f ex caedibus PTa 16 extinguendisq. incentiuis (xtinguendisq. in iia ras. nt. 3) R 18 confitens PT ac ex hac R 19 collocat cu ait T 24 audit' T 30 inBpiciunt TE 81 ea om. PTE 82 ea supr. add. P. )
Sed non solum coram angelis psallit, sed etiam id, quod sequitur, efficiet. adorabo ad templum sanctum tuum: non in templo, ne quid secundum consuetudinem Iudaeorum corporaliter loqui uideretur, si adoraret in templo; sed a d templum, id est apud templum spiritu et corpore adoraturus. [*]( 4 Ps. XXXIII, 8. 6 Gal. III, 19. 13 IV Reg. 6, 15 sq. ) [*]( y 3 misteriorii P mysteriorum Re cf. Acad. p. 32 5 eum om. R mosy 11 10 helisaens R post esset supr. scr. & P pararet ex pareret corr. m. 1R et om. P 11 antelucanus Re (G h. t. deest) ante lucem PT 12 obsidere = P 15 haelisaeus R 16 huius pueri PT 18 aequis P 21 dm R dominum PT 28 psallat Ra spiritalibus RE om. PT 25 psallet ex psallit T id om. P 28 uidetur R 29 sp3 ex spfli m. 1 R. ) [*]( XXIT. Hilw. Ptct. pan I. ) [*]( 47 )
Apud hoc ergo templum deo sanctum adorabit, non sine perfecta ratione doctrinae, ne qua hsereticis de incompositse orationis confusione ad studia sua pateret inreligiositatis occasio. ait enim: et confitebor nomini tuo super misericordiam tuam et ueritatem tuam. cum dei nomini confitetur, tenet euangeliorum et legis congruam fidem. quod enim sibi nomen esset, sciri deus uoluit: eodem dicto euangelico et legis dominus Sadducseis resurrectionem corporum abnegantibus respondens ostendit: de resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est uobis adeo dicente: ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob? non est deus mortuorum, sed uiuentium. in absoluto ergo haereticorum error est, qui alium atque alium euangeliorum et legis deum asserunt, cum dominus id, quod principale in lege est, ad confirmationem spei euangelicae commemoret. est autem et nomen aliud deo, quod in euangeliis cognoscimus domino dicente: pater, uenit hora, honorifica filium tuum, ut filius honorificet te. et post multa alia sequitur: manifestaui nomen tuum hominibus. et quod nomen esset, superius ostendit dicens: pater, uenit hora, honorifica filium tuum. huius ergo nomen adorat, qui et secundum [*]( 2 I Cor. 3, 16. 18 Matth. XXII, 31 sq. 15 Exod. III, 6. 21 Ioh. XVII, 1 sq. ) [*]( 1 sanctum quemque R sanctos quosque PTE 8 habitatio ex habitio P ex nobis R a nobis P in nobis T 5 d5 GRP di T 6 neque G hereticis G 7 pateret (et i. ras. m. 3) R 9 et ueritate tua T 11 esset G esse RPTE 12 sadducaeis ex sadducaeoa m. 1 R 13 posl ostendit E add. ait enim, quae uerba desunt in GRPT 14 quod GRT quid P a dfio PT 15 et ds isac G deus isaac (om. et) R 17 qui alium adque i alium euangeliorum R qu aliu absque euuaugelioru P qui alium abeq: euangeliorum T 21 pater uenit honora honorifica G pater ueniet honorifica R 22 filius GRPT filius tuus E 24 GR eadtm praebent, quae stupr. lin. 21 25 nomen GP* nomini RpIT. )
Extinguit quoque insolentem eorum professionem, qui humanse naturae et infirmitatis inmemores et inmisericordem deum praedicantes peccatis psenitentium ueniam et solacium non relinquunt: cum ad paenitentiam, per quam a peccatis desistitur, doctrina legis, prophetarum, euangeliorum, apostolorum eos, qui peccauerint, adhortetur, ut desperatae iam spei aliquantulum per eam solacii conparetur, ut amissis licet beatis et maximis et deo proximis ne his saltem, quae talibus sunt secunda, careamus.
Tollit etiam stultissimam eorum temeritatem, qui frustrato falsoque corpore dominum in carne uisum esse contendunt, ut eum pater ementita ueritate in habitu falsae carnis ostenderit, non recordantes post resurrectionem corporis spiritum se uidere credentibus apostolis dictum esse: quid conturbati estis. et quae cogitationes ascenderunt in corde uestro? uidete manusmeaset pedes meos, quoniam ipse ego sum: palpate et uidete, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habentem. ab horum igitur confessione confessionem suam propheta discernit perfectae fidei ordinem tenens, cum in nomine deum A brahse et deum Isaac et deum Iacob, cum in misericordia psenitentium misericordem, cum in ueritate uerbum, quod caro factum sit, confitetur.
Causa etiam confessionis hinc sumitur: quoniam magnificasti super omnia nomen sanctum tuum. non uni [*](16 Luc. XXIV, 88 sq. ) [*]( 1 abraham G abrahae RP abraae T et dS isaac (isac G) et dSs iacob GPT deus iaaac deus iacob R 6 relinq.nt G relinqunt R 8 disperatae P 9 per ea P 10 et deo proximis om. PT saltem Te statim RPa. (statim ex saltim ortum uidetur, cf. Aead. p. 19) 14 ostenderet P 17 in corda uestro R (cf. text. grate. iv rfj xaQdia) in corda uestra PTE 18 manus meas et pedes meos RP et manus meas et pedes PT 20 habentem PT habere R 24 uerbum quod caro factum sit confitetur GR quod uerbum caro factum sit confitetur T nerbum caro factum sit conStetur quod P 27 non uni tantum genti ex non uni tantum unigeniti R non tantum unigeniti TP1 (non tantum unigenito pi). ) 47*
Ait enim: in quacumque die inuocauero te, exaudi me. nullum diem iustus quisque sine metu transigit, neque anxia semper erga se fides securi temporis otium recipit. scit omnes dies plenos insidiarum sibi esse, diabolo atque eius angelis excidium sibi semper mouente. scit diem illam domini occultam, insperatam, modo nocturni furis repentinam futuram. ut igitur se in quacumque die inuocantem exaudiat, deprecatur. nec diffidit, quid in quacumque die exauditus obtineat. sequitur enim: multiplicabis me in anima mea in uirtute tua. per multam scilicet dei curam multiplicabitur ipse in animse uirtute, ne quid in se tribulationibus, ne quid terroribus pateat, sed, cum temptationes ingruent, cum metus incidet, omnia multiplicata animae uirtute tolerentur.