Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Et quia certa spes ista est, ut animae uirtus diuinae misericordiae multiplicetur auxilio, debitam ob id ab omnibus deo confessionem fatetur dicens: confiteantur tibi. [*]( 1 super omnia RlPT super omnia eni R'? sed super omnia E 8 mansuetudo P 3 scyta R 5 muta š (in marg. add.: ta t minutata) T mutata sunt RPE cf. quae dixi Acad. p. 102 6 aruspices RT post silent R ad sequentia aberrans add. gentibus scm est aagurium PT aaguria (quod certe ex auguriu ortum est) R cf. Neue Formenl. 7, 103, Gtorge* JVorif. 82 augurum E 7 in omnibus gentibus GPT in omnibus R 12 saecuri R 13 dies ex dees corr. m. 1 P 14 atque eius angelis scripsi, adque euangeli* G atque angelis eius RPT (sed in P litter. tq: in ras. et uox angelis in marg.) mouente GR mouentib: T mouentibus Pa molientibus e diem illam diem R 15 dfio G inseparatam G modo G et modo RPT 17 nec diffidit G nec diffidit propheta RPTE quod G 21 ne quid terroribus om. R pareat P ingruunt PT 22 incidit ex incidet P 25 d5 GPT, supr. scr. m. 3 R confesaione P. )

741
domine, omnes reges terrse: quia audierunt omnia uerba oris tui. et cantent in uiis domini, quoniam magna est gloria domini; quoniam excelsus dominus et humilia respicit et alta de longe agnoscit. et quos reges terrse propheta significet, iam in plurimis psalmis ostensum est. reges non gentium, sed terrse, id est sui uniuscuiusque corporis regem desinente a se regno peccati. uocati enim sumus in regnum caelorum ex regno mortis euerso: mors enim regnauit ab Adam usque ad Moysen: et iam unusquisque rex suus est secundum apostolum: iam sine nobis regnatis. horum igitur confessio deo digna est. audierunt enim omnia uerba oris dei et in reges se constitutos sciunt.

Neque solum confiteantur, sed et cantent in uiis domini, non transgredientes uias dei, sed in his euntes. uise autem dei sunt prophetae omnes et apostoli, in unam uiam unumquemque uia sua dirigentes. et quod ex omnibus in unam uiam concurratur, propheta demonstrat dicens: state in uiis domini et interrogate semitas dei aeternales et uidete, quae est uia bona, et ambulate in ea. uise enim domini aeternae. in his itaque uiis domini cantandum est et hymnis prophetalibus concinendum, quia magna dei gloria est; magnificentise enim eius non est finis. nam magnitudinem gloriae suse opera testantur, caelum, terra, maria, aether. homo ipse, qui rationis particeps ad horum cognitionem perfectus est, ut per haec uisibilia inuisibilem dei gloriam contueretur. [*]( 9 Rom. V, 14. 10 I Cor. 4, 8. 18 Hierem. VI, 16. ) . 1 omnia uerba GT uerba RPe 2 *antem G 8 magna est GR magna PT 4 agnoscit G cognoscit RPET cf. p. 742, 8 5 profeta- G profetia R 7 rege.. G regem R reges PT 8 enim GR om. P ex regno R et regno G & regno P 11 regnatis G P regnastis R 14 cantent (t in ras. 3) R 16 et apostoli GT apostoli RP 17 sunt dirigentea G in unam uiam G in unam RPTE 22 ymni* G 23 gloria di est P magnificentia ei' enim P 24 nam om. R 25 ad horum cognitionem RT in horum cognitione P horum cognitione c.

742

Neque solum magna est dei gloria, sed etiam excelsus est et humilia respicit. hinc eminentis celsitudinis suae admiratio maxima est, quod humilia respicit, qui excelsus est. sed quae humilia respicit ? nempe ista: cor contribulatum et humiliatum deus non spernit; et rursum: et super quem respiciam, nisi super humilem et trementem uerba mea? sed qui excelsus humilia respicit, habet in se aliam quoque admirationem, quod et alta de longe agnoscit. superbse et insolentes cogitationes deum non fallunt: agnoscit omnia, et nihil scientiae eius inpenetrabile est. deus, ut scriptum est, prope est his, qui tribulato sunt corde; non admiscetur autem adrogantibus, neque insolentibus prope est. unicuique nostrum pro fidei diuersitate aut proximus est ant remotus, spiritali uirtute, ubi se dignum est, adquiescens. et ideo alta a longe cognoscit, quia et per indignitatem abest ab insolente et per uirtutem, longe licet, quae sunt superba. cognoscit.

Si ambulauero in medio tribulationis, uiuificabis me. non abnuit iustus iste, ne in mediis tribulationibus ambulet. scit enim, quia tribulatio secundum apostolum patientiam operatur. scit inprobabile aurum non placere, scit uictorem militem nisi bello non futurum, scit intemptatam fidem languere, scit in tribulationibus secundum apostolum gloriandum. scit inparem se tribulationibus sine auxilio dei esse; et idcirco per deum salutis suse certus est et, cum in mediis tribulationibus ambulet, per eundem se uiuificandum esse confidit. ait enim: super iram inimicorum meorum extendisti manus tuas: et saluum me fecit dextera tua. dominus [*](4 Ps. L, 19. 5 Esai. LXVI, 2. 11 Ps. XXXIII, 19. 20 Rom. V, 3. ) [*]( 5 spernit GR spernet PTE 6 trementem ex trementan corr. fJI. 1 R 1 7 sed qui R sed qui = P sed q (?) T sed quia E 8 agnoscit RT agnoscit ex acnoscit P cognoscit E 19 adrogantibus G arrogantibus RPT 18 unicuique nostrum G unicuique enim nostrum RPT 15 alta a longe scripsi alta longe R a longe alta PT quia et R qui et PT 19 abnuit ex abuit P iatae R 91 inprobabile aurum R improbabilem uirum PTE 23 languAere R 24 sine Re nisi PT 26 per eandem R per easdem PT confidit supr. scr. P 97 meorum om. PT. )

743
retribuet pro me. irascentibus inimicis nos extensa manus dei protegit. tribulationes enim inimici adferunt irascentes fidei et spei nostrae: quia aduersarius noster secundum apostolum diabolus tamquam leo rugiens ambulat, quaerens nos deuorare. sed super iram inimicorum, per quos diabolus semper operatur, manus domini extenditur, et sperantes in se saluos facit dextera eius. uirtus significatur in dextera; et ideo dominus, qui dei uirtus et dei sapientia est, nonnunquam dei dextera nuncupatur et cognominatur, per quem aduersus omnes inimicos in omni tribulationum bello protegemur.

Seruauit autem euangelicae mansuetudinis propheta rationem, qua iniuriam reddere his, qui nos persecuntur, inhibemur, dicens: dominus retribuet pro me. illi enim uindicta seruanda est, qui in calumnia uestis dimitti et pallium iussit, qui post iniuriam alapae unius praeberi et maxillam alteram uoluit, qui uetuit malum pro malo reddi: plus uindictae adepturis his, qui aeterno iudici ultionem prsesentis iniuriae reseruassent.

Concludit deinde fidelissimae spei uoce: domine, misericordia tua in saeculum. opera manuum tuarum non omittas: ut, quia dei misericordia in saeculum est extendens super iram inimicorum manum suam et fideles suos protegens dextera sua et pro his retribuens, opera manuum suarum non omittat, hominem scilicet, qui ait: manus tuse fecerunt me cetera. nonnunquam manu dei facta commemorari solent: homo uero semper manibus effectus, [*](3 I Pet. 5, 8. 18 Matth. V, 40. 24 Ps. CXVIII, 73. ) [*]( 1 nos extensa (tranapositionis signa eras.) R extensa noa PT 6 ira I trUpr. add. m. 2 P inimcorum R 9 nuncupatur & cognominatur R cognominatur PT 10 in omni R in omnium PT bella P protegemur R protegimur PT 19 persecuntur R persequuntur PT 14 uestis RlPT nestes R' (?) e pallium ex palleum P 17 adepturis his R adeptnris PT 19 fidelissime di uoce PT (T haec uerba in marg. add. et adiunxit aliam lectionem: fidei suae uooe) 90 in eaeculum PT (eis rdr aiara LXX) in saecula R 21 omittas (mit in ras. 3) R 26 nonnunquam RP nonnunquam ex nunquam T 26 manibus RPT manibus dei E. )

744
nobiliore in eum opere ex manuum connumeratione monstrato. ut igitur hunc non omittat precatur et sit ei auxiliator assiduus per eum et in eo, qui ait: ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi! dominum nostrum Iesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

PSALMUS CXXXVIII.

In finem psalmus Dauid.

Domine, probasti me et cognouisti me et reliqua.

Omnis quidem propheticus sermo ex diuini spiritus instinctu profectus est. et hoc non in obscuro est, cum legimus: haec dicit dominus; et iterum: audite uerba domini: et rursum: quoniam dominus locutus est; et in eodem: os enim domini locutum est ista. de psalmis autem ipse dominus in euangeliis confirmat, cum ait de se: s i, inquit, Dauid in spiritu uocat eum dominum, quomodo dicitis, quod filius eius est? docens omnia Dauid spiritu prophetico elocutum. locutum autem de se licet in hoc loco eodem ostenderit, cum ait ab eo dominum se esse in spiritu nuncupatum, absolutius tamen ostendit, in psalmis sacramentum omne corporei aduentus sui contineri, dicens: haec sunt uerba mea, quae locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum, quoniam oportebat omnia [*]( 3 Matth. XXVIII, 20. 12 Hierem. XXXI, 2; 10. 13 Esai. XXIIII, 3. 14 Esai. LVIII, 14. 1B Matth. XXII, 45. 21 Luc. XXIIII, 44. ) [*]( -1 in eum RE in eo PT connnmeratione monstrata (sic) RP commemoratione monstrato TE 2 ut igitur hunc R ut hunc igitur PT 3 et in eo RT et in eu P sum uobiscum R 4 usque in R usquae P usque ad TE 5 Qic Re; dominus noster Iesus Christus PTb Finit psSl. CXXXVII incipit CXXXVIII R ESp tract psalmi CXXXVII inc trSct psalmi CXXXVIII P Expl. de CXXXVII ineip. de CXXXVIH T 10 sq. sic Re; omnem propheticum sermonem ex diuini (diuini ex diui P) spiritus instinctu profectum non in (in Stlpr. scr. P) obscuro est, cum legimus PTb 15 cum ait si inquid dauid R cum ait de se si inquit dauid PT cum de se loquens ait: si Dauid E 18 in hoc loeo eodem R in hoc eodem loco PTE 19 ait ab eo R ab eo ait PTE. )

745
inpleri, quae scripta sunt in lege,Moysi et in prophetis et psalmis de me. non est ergo ambiguum, quod in psalmis de eo scriptum sit. nam tametsi pleraque in his talia sint, ut ad personam patriarcharum, prophetarum, martyrum, apostolorum generationis quoque primae et generationis sequentis referri oporteant, tamen, quia omnia in Christo et per Christum sunt, quidquid illud in psalmis est sub diuersorum personis prophetatum, omne de ipso est: quia doctrina omnis, diuersis licet praeceptorum generibus multiformis, hoc per diuersos praestat, ut ipse noscatur. haec nobis propter praesentem psalmum commemoranda necessario fuerunt, ne forte sine probabili auctoritate praesumpsisse existimaremur, ut ad personam Christi omnem hanc eius prophetiam referremus.

Diligenter autem ea obseruanda est ratio, ut, quaecumque homini illi, quem ex utero sanctae uirginis adsumpsit et in quo se nasci hominem, qui deus erat, uoluit, apta esse et congrua uidebuntur, cum debita caelesti naturae suse dignitate tractentur neque sacramentum salutis nostrae, quo in forma dei manens formam serui accepit, ad contumeliam indemutabilis suae et inuisibilis et incorporese et inpassibilis substantiae coaptemus. quod enim homo fuit, nobis profecit, sibi nihil dempsit. exinaniuit enim se in forma dei manens, ut et forma hominis [*](1 in lege Moysi Rb in libro moysi PTe (in P ex parte in ras.) et in prophetis et psalmis R et in prophetis et in psalmis PlT et prophetis et psalmis P'b 2 quod R quin PTE 3 pleraque Jle ' plerumque Pb plerunque T 4 patriarcharum prophetarum martyrum apostolorum Re recte, quia martyres etiam in prima yeueratione i. e. apud Iudaenx erant, apostoli autem in secunda tantum, prophetarum patriarcharum apostolorum martyrum PT 5 generationis quoque primae RTE generationes quoque primae P et generationis sequentis TE et generationes sequentes RP 7 in supr. xcr. P 10 praestat RPTa praestet « 11 sine probabili Re improbabili PTb 12 ad personam Christi omnem e ad personam omnem Ra ad personam eius (ei' 7') omnem PT 18 hanc eius prophetiam Re hanc prophetiam eius PTb 14 est ratio R ratio est PTE 15 assumpsit RE O psumpsit P paumpsit T 18 q T qua RPE 19 formam serui GRT forma serui P 22 eni supr. scr. m. 1 R ut & forma hominis esset non ut forma dei esse desineret R non ut forma serui esset et forma dei esse desineret PT. )

746
esset, non ut forma dei esse desineret. ait enim ipse: qusecumque pater facit, eadem et filius facit similiter. numquid in forma serui manens uirtutem et diuinitatem, qua in forma dei manebat, amisit? cum enim in corpore humili. tatis nostrae, quaecumque pater facit, eadem et ipse facit simi- Uter, nihil per consortium carnis a paternse diuinitatis potestate degenerat; neque id corpus, quod adsumptum est, uirtutem naturae antea manentis aboleuit, cum in eo corpore, quod adsumptum est, uirtus naturae antea manentis operetur.