Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Ac ne ipsi quidem seruo hoc erit proprium, qui se seruum nomine solo profiteatur, qui etiam nunc cunctabundus et fluctuans incerto fidei uento circumferatur, cuius cogitatio et uoluntas in recordationem peccaminum et in curas uoluptatum euagetur. et idcirco cum dixisset: ecce nunc benedicite dominum omnes serui eius, adiecit: qui statis in domo domini, in atriis domus domini. qui stat, loco non mouetur. iam cucurrit, iam ascendit, iam immobilis manet, iam auide bibit beatam illam prophetae uocem: statuit super petram pedes meos; et rursum: in petra exaltasti me; et audiet tamquam Moysi sibi dici: tu autem sta hic mecum. de peccatoribus autem ita legimus: dilexerunt mouere pedes suos. standum ergo est in domo domini, quia benedictio stantium placeat et stantium in domo illa sancta et caelesti Hierusalem et angelorum frequentium, ad quam per hanc ecclesiae et conuentus nostri domum scanditur.