Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Finem sumunt cantica graduum, sed ascensionibus suis dignum. cum enim per ea ad cognitionem sacramenti caelestis scandatur, necesse est, ut postea benedictio ei, ad quem conscensum sit, debeatur. uocat igitur omnes propheta, ad benedicendum dominum et tamquam consummatis omnibus uniuersos ad contestationem honoris debiti congregat dicens: ecce nunc benedicite dominum omnes serui domini. in eo autem, quod ait: ecce nunc, elaboratae ascensionis perfectum so opus esse significat, ut iam nunc benedicant, quia proficientes [*]( 15 Ioh. XIII, 34. 16 Ioh. XIV, 6. ) [*]( 1 statim ut peccauit statim impiua G peccauit et statim impiua PTE u' 2 sed quia G 8 q5 G 6 reuiresount r 6 sperat P 11 dSs om. PT 15 aiouti P ñ Adaz S eni ipse PExplicit psalmus CXXXII ind pealmus CXXXni P Expl. de CXXXII incip. de CXXXIII T 24 que ex q. P 25 prophetia Pa 28 serui dñi PTa serui eius i. )

691
ascenderint. benedicendus est, quia nos in excelsum prouexerit. quia fidei gradibus in sublime domus suae eleuauerit. benedictione autem dei os peccatoris indignum est; et idcirco ait: omnes serui eius. non omnium est deo accepta benedictio, neque se promiscuus putet placere posse. soli istud conpetit dei seruo, non peccati seruo nec saeculi seruo. omnis enim. inquit, qui facit peccatum, seruus est peccati. seruo igitur dei conpetit, ut dominum suum religioso ore benedicat.