Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Nisi dominus aedificauerit sibi domum, in uanum laborauerunt, qui sedificant eam. nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilauerunt. qui custodiunt eam. in uanum est uobis diluculo surgere. uolunt plures Salomonem sedificationi ciuitatis et templi studentem in eo ipso molitionis suae tempore euersionem ciuitatis ac templi, quod conderet. prophetasse. quia et titulus ante latus auctorem eum psalmi huius esse demonstret. magnis enim uiribus et totis regni sui opibus magnificum aliquid et deo dignum efficere temptabat. nam ad centum quinquaginta milia uirorum, sicut scriptum est, in diuersos sedificationis usus ac ministeria occupabantur. et quamquam instituta a se consuetudine perfectis omnibus maxima custodiae ciuitatis et templi sollicitudo esset adhibenda, tamen, cum non ignoraret inanem tanti laboris operationem futuram, ciuitatem eandem a Babyloniis ob peccata populi diruendam, ista dixisse: nisi dominus sedificauerit sibi domum, in cassum laborauerunt [*]( 2 pronuntiare R 4 extendet G 7 et aeternitatis VR etae*** G 8 GVPT om. R 10 sibi G VPTom. R 11 lauorauerunt V 12 oiuitem V 13 castodiant ianuam G dil**** G deluculo V ante lucem R 14 solomonem G sanctum salomonem (solomonem V) VRPT aedificationi er aedificationis m. 2 V 17 esse G VPT om. R demonstraret V magis V 19 efficeret V 20 sicut G sicuti RPT ex acuti corr. V' scribtum GV 21 ac ex hac R quamquam ex quam corr. m. 2 V 23 custodiae G VR custodia PTE 24 ciuitatem eandem - diruendam Re ciuitatem eadem — diruenda VPl ciuitate eandem — diruenda P* ciuitate eadem — diruenda Tb (in (r de his uocibus non constat) ababy 0:= loniis P ***llonis G 26 sibi GVPT om. R. )

616
aedificantes eam. putant autem prophetiam hanc consummatam in ea tempora fuisse, quibus post captiuitatem populi Dario rege reditum inpertiente aedificata rursum per Zorobabel et Iosedec ciuitas fuit.