Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Verum cum captiuitatis illius reditum grauior sit et inremissa consecuta captiuitas et sedificationem ciuitatis receptse miserabilis maneat et non demutanda uastatio, sciantque et spiritalis reditus gloriam Israhel reliquo reseruari et caelestis ac sanctse; Hierusalem sedificationem usque ad beati et dominici regni tempora conparari, maximeque cum spes illorum dierum atque res omnium horum psalmorum uirtutes et genera testentur: non intellego, cur tantum de caducis ac demutabilibus malis ac non etiam de aeternis esse uelint prophetiae dolorem et temporalium magis gaudiorum et eorum, quse grauissimae postea demutaturse essent calamitates, potius quam indemutabilium et aeternorum intellegant demonstratam esse lsetitiam, cum magnificentise propheticse magis dignum sit beata et aeterna et caelestia praedicasse. quamquam igitur psalmi superiores captiuitatem non corporalem tantum et terrenam, sicuti libertatem non caducam, non praesentem, non ssecularem in se demonstrati sint continere, tamen etiam hic quoque psalmus nihil in se terrenum, nihil humile, nihil praeteritis temporibus conueniens intellegitur esse conplexus. sed [*]( 2 uoces impietati — poenam et, quae in VPTE leyuntur, om. R, fortasse etiam G, si ex litterarum ibi inter uoces casum et longae euanidarutn haud ita magno spatio coniecturam facere licet longae GRPT lõglLID corr. in logae man. 2 V 3 sufficientem om. Gf et misericordem GVRPT1E misericordem T* fort. recte 4 di G V de = P uoluntatem ex uoluntatis corr. m. 2 V 5 prophetae R profetae G profetiae V propbetie PT 7 consecuta captiuitas VRPT captiuitas G captiuitas consecuta E 8 sc.ant quae G sciantquae (ae in e corr. m. 2) V sciamque coni. Bened. et ante spiritalis om. Gt 9 istrahel G V reliquo VRPT dereliqu*(? 10 ac ex hac R usque ad GR Y*PT usque et V1 et dominici VRT et dni G ac dominici PE 11 cum specie*********re somnium G 18 intellege 0 14 profetiae GVR prophetae E 15 grauissime G VP 17 indemotabilem V 18 magnificentiae ex magnificentiam m. 2 V 20 superioris G VI (is in es corr. m. 2 V) 22 tamen ex tamenen corr. m. 2 r 24 intellegitur GPTR (R itur ex etur corr.) intellegetur V. )

615
secundum propheticam et euangelicam et apostolicam auctoritatem eas spes omnes praenuntiare, in quas se patriarcharum desiderium, sanctorum expectatio, apostolorum fides, martyrum confessio et omnium credentium cursus extendit, id est in sancta tempora, in aeternae ciuitatis incolatum atque c“tum, in regni dominici beatitudinem, in spiritalis libertatis nouam gloriam. in consortium diuinse seternitatis et regni. atque ut id absolutius intellegatur, ipsas illas uerborum uirtutes proprietatesque tractemus.