Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Quid autem sint dormientes dilecti et resurrecturi sedentes, continuo cum quadam significatione rei praesentis ostendit dicens: ecce hereditas domini. sancti scilicet dormientes et resurrecturi sedentes hereditas domini est: non ille carnalis Iacob neque terrenus Israhel factus ex diuisione gentium portio et funiculum hereditatis secundum Moysen dicentem: cum diuisisset excelsus gentes secundum numerum angelorum dei, et facta est portio domini Iacob, funiculum hereditatis Israhel. et quia [*](5 n Reg. 7,12 sq. 8 Ioh. XI, 11. 91 Thesaal. 4,14. 24 Dent. XXXII, 8 sq. ) [*]( 1 esset PTE esse VR 2 plenitudo VR ualitudo PT dederitis V1 3 inquit VR om. PT aui V1 somnium V somnum RPT 4 somnum VRPT somnium G 6 obdormieris VRe dormieris PTb 6 tuno VR om. PT 7 oui ero in VR ego ero ei in PTE 9 uimus V 10 plenitudine GRT ex plenitudo corr. m. 2 V plenitudinS P in VR post PTE 11 reoepta VRT recepte P istrahel V 15 som***m G somnum VRPT 16 sedentium GVR sedendfl P a sedendo T 17 omni RPT sup. lin. a m. 1 V 18 quid R qui PTE dilecti — sedentes om. PT resurrecturi sedentes Zeno b sessuri resurgentes Re *#ssurire "".gentes V 21 dormientes (ex dormientis V) GVPT & dormientes R 22 istrahel V 23 funiculum VRP funiculus TE et sic in/I. )

624
iam hic Israhel ob impietatem suam esse non meretur hereditas, quae hereditas esset, ostendit dicens-: ecce hereditas domini fili, merces fructus uentris. ea ergo in filiis hereditas domini est, quam ex mercede fructus uentris acceperit. non enim inanis hic fructus est, quo ex uirginali uentre manens antea deus nascitur. nam merces eius hereditas est et hereditas filii sunt. quotquot, iuquit, eum receperunt, dedit his potestatem filios dei fieri, et rursum: filioli. adhuc pusillum uobiscum sum. hi ergo filii hereditas est et haec hereditas merces fructus est uentris. est ergo dominus fructus uentris, quem ex se in uitae nostrae fructum pariens uirgo progenuit. et haec eius merces est, qui ex uirgine nascendo fructum uentris esse se uoluit, ut ei gentes, quas in filios per fidem generaret, hereditas sit.