Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Ut autem. quando sibi surgendum esset, cum sederint, sciant, temporis ipsius demonstrata est plenitudo: cum dederit, inquit, dilectis suis somnium. mortem sanctorum deus somnum frequentissime nuncupat, ut ad hunc eundem Dauid: cum obdormieris et requieueris cum patribus tuis, tunc excitabo de semine tuo, qui mihi erit in filium et cui ero in patrem; et dominus de Lazaro: Lazarus dormit; et apostolus de resurrecturis ait: quoniam nos, qui uiuimus, non prseueniemus eos, qui dormierunt. plenitudine itaque gentium in somnum mortis recepta et Israhel reliquo saluato tunc post hanc sessionem atque somnum resurrectionis est tempus. et quia dum temporum plenitudo concluditur, gentium quoque crediturarum secundum apostolum consummabitur plenitudo, idcirco ait: cum dederit dilectis suis somnium: hoc surgendi sedentium, quod et dandi dilectis somni tempus esse demonstrans, id est omni plenitudine iam recepta.