Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Et qui tandem sunt isti, qui surgere, postquam sederint, iubentur? nempe qui manducatis panem doloris. panem doloris manducat, quisque se hominem in uitiis natum ac uiuere meminit. cum enim uoluntas nostra per dei metum et spem aeternorum ad perfecta innocentise opera contendat, et contra naturalis quaedam consuetudo uitiorum in ipsis illis, ex quibus emergere nitimur, demoretur, uitse dolorem per infirmitatem destitutae uoluntatis accipimus secundum dictum prophetae: [*]( m S eorii T surrectionibus GRPT resurrectionibus V 4 dederitis y somnium G omnium V somnum RPT cf. Sabatier 11, 265 ó domini om. V fili G V filii RPTqf Gtorges Wortf. 278 merces VPT mercia G?R nullus ex nullum m. 2 V nullui G ? relictus est G VPT est R 8 gesta ex gestam m. 2 V consummant ex consummat corr. m. 2 V consmbat P uero om. V 11 ao ex hac R ne om. V cementa VT cimenta G 12 et GVRP om. T 17 doloris GVT doloru (u in ras.) P dolorum R 1 18 quisque G VP qsq: T quiaq. R quisquis E 19 metum ex meminit corr. et postea uerba cum enim — metum repetita del. m. 2 V 20 et spem G VR ad spem PT ad perfecta G VR ao perfectae PT 21 naturalis GRPT ex naturam corr. m. 2 V quaedam consuetudo GPT quaedam nos eonsuetudo V R inipillis G ex quibus om. G ex om. PT 22 mergere GR nititur V et infirmitatem PT 28 destituta P accepimus PT. )

622
qui adponit scientiam, adponit dolorem. cum enim ueritatis cognitio uoluntatem nostram ad profectum consequendse utilitatis instiget et naturae consuetudo uoluntatem scientem se proficere oportere detineat, profectus scientiae profectus doloris est: cum in tantum se per naturam doleat detineri, in quantum naturam sibi per cognitionem intellegat relinquendam. hinc ergo dolor uitae est, hinc panis doloris est. cuius uitse et doloris hic idem propheta meminit dicens: cibabis nos panem lacrimarum et potum dabis nobis lacrimarum in mensura. tendendum autem est semper, non etiam desinendum: neque idcirco ad perfectum non contendendum, quia doleamus id, quo tenditur, non posse contingi. sed in ipsa contendendi pertinacia dolendum est non contingere nos posse. quo tendimus. doloris huius dominus meminit dicens: beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur; beatitudinem consolationis ob luctum et dolorem non adeptae consummationis inpertiens.