Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed tamen orare pro captiuitate sua bonum sibi esse demonstrat dicens: qui seminat in lacrimis, in gaudio metet. euntes ibant et flebant mittentes semina sua. uenientes autem uenient in exultatione, portantes manipulos suos. quis hic ad Iudaeos sermo est, ut eorum in hoc psalmo uideatur prophetata captiuitas? quse uero ad communem humani generis consuetudinem ratio? quis enim umquam serens fleuit? aut numquid huius lamentabilis sationis Iudaeis usus ex lege est? nequaquam igitur istud scriptum usquam aut gestum est, sed est prophetia superioribus dictis conexa. duas autem esse sationes sanctus apostolus Paulus docuit, carnis et spiritus, demonstratis et enumeratis seminibus sationis utriusque, cum caro adulteria, ueneficia, comisationes, ebrietatem, auaritiam, idololatriam et cetera his similia sereret, spiritus uero pacem, gaudium, continentiam, caritatem, sobrietatem, mansuetudinem et quae sunt his consequentia seminaret, et sata sua uno quoque messuro. cum igitur optimum deo sacrificium sit cor contribulatum et beati sint lugentes, quoniam ipsi consolabuntur et unusquisque, quae seuerit, metet, operum suorum fructus in iudicium tamquam [*]( . 1 Luc. XVIII, 14. 19 cf. Gal. VI, 8; Y, 19 sq. ) [*]( 2 quia V quoniam RPTE 8 conuerti GRPT conuertit F 4 comn munem G VRe in commune PTb praecatr G 6 et sicum apostolo V memor. uni (?) G 10 mittentes semina sua VRPT portantes semina sua G 12 hic GRPT hinc V ad GV*RPT & F1 13 captiuitatia F1 14 ratio (er ratione V) FjRTratioestPE 15numquit V 16 istut V 17 usquam RPТE umquam V 19 paulus om. V 20 utriusque VRT utrisque P 21 comisationes V comesationea RP comessationes TE idololatriam VR idolatriam PT 22 gaudia F1 24 unoquoque messuro RPTE unum quemque messurum V 26 lugegStea F1 27 aeuerit VPT seruerit R metet VRTE metit P. )