Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Et quia propheta futurae spei gaudia loquebatur, licet secundum scripturae consuetudinem tamquam de praeteritis gratularetur, tamen per consequentem precem non sui temporis res has esse declarat dicens : conuerte. domine, captiuitatem nostram. si fuit tamquam consolatus, cum auersa est captiuitas, quomodo nunc ut a se auertatur orat? sed in superioribus propheticse scientise fuit sermo futurorum gaudia tamquam de praeterito nuntiantis; nunc autem de auertendis communis oratio est, cui se propheta, tamquam et ipse sit captus, admisceat, tamquam adhuc in isdem se esse cognoscat. scriptum est enim: iustus in principio sermonis sui ipse sibi accusator est et rursum: confitere primum peccata tua, ut iustificeris, et: beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. scit quidem propheta se liberum; sed tamquam captus deo subditus est siue per propriae confessionis disciplinam, quia, ubi peccati confessio est, ibi et iustificatio a deo est, quod in publicano et ' pharisaeo dominus testatus est, cum pharisseus iustum se gloriatus [*](18 Prov. XVIII, 17. 19 Esai. XLIII, 26. 20 Matth. Y, 5. ) [*]( 3 in his oris V exultatione linguae G VRPT linguae exultatione E 5 laetabimur G ao ex hac R 6 ablutoa GR absolutos V nunc ablutos PTE 9 scribturae G V 10 praecem G V 12 consulatus T 13 oaptiuitas G om. VRPT 15 id praeterito G nuntiantis RP*T(G ?) nuntiantes Pl nuntians V de auertendie VRT neo auertendia (?) G = — auertendis P 16 oratio est VR oratio*** G oratio PT est oratio E tamquam et ipse sit captus GVRe tametsi ipse est captus P tametsi ipse non eat captus Tb 17 admisceat GVPTb admisoet Re in isdem 11 GVR1' in hisdem P 18 scribtum GV 21 consolabuntr G consulabuntur V 22 liberum G j''RPT liber V1 25 fariaeo G V farisaeo R phariseo P. ) [*]( 39* )