Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed quia unum ecclesiae corpus est, non quadam corporum confusione permixtum neque singulis in indiscretum aceruum et informem cumulum unitis, sed per fidei unitatem, per caritatis societatem. per operum uoluntatisque concordiam, per sacramenti unum in omnibus donum, unum omnes sumus, in quod nos Paulus hortatur dicens: obsecro uos, fratres, ut idipsum sapiatis omnes ean-dem caritatem exercentes, et cum fuerit, ut scriptum est: erat autem omnium, qui credebant, cor et anima unum, tunc erimus ciuitas dei, tunc sancta Hierusalem, quia Hierusalem sedificatur ut ciuitas, cuius participatio est in idipsum. dissidentes autem a coetu sanctorum et se ab ecclesiae corpore peccatis, fastu, litibus separantes participationem sanctae istius domus non habent, quia participatio ciuitatis huius in idipsum est. ex consortio enim perfectae ciuitatis unanimes non possunt participationem in diuerso habere, sed in idipsum. omnes igitur. qui unum erunt, in ea erunt. et testis est psalmus; ait namque: illic ascenderunt tribus, tribus: non una, sed plures.
Sed forte sine exceptione ab uniuersis sedificanda uide- 6 bitur ciuitas, quod in tribubus cognominatis nulla fiat exceptio, eritque populis dominum nescientibus in hanc domum [*](4 Rom. XI, 25. 11 I Cor. 1, 10. 18 Act. ap. IV, 32. ) [*]( 1 generationfl ex generatione m. 1 R .4 donec T'7? om. PT ut RP nt sicut 7' 8 unitis R unitatis P adunatis TE 10 in quod R in quo PT 11 paulus hortatur RPT hortatur Paulus E 12 eadem R Ip 16 in idipsum RT in id.sum' P in ipsu V 18 peccatis fastu litibus R peccatis praecipitantibus PTE 19 habent RPTE habebunt V ciuitatis huius RVPl1 huius ciuitatis E in ipsum r 20 est add. m. 2 V unanimes RP unianimes T 21 in diuerao RP in diuersum T in id iptam P 22 igitur RPTE enim V unum erunt RITE uno animo sunt V ut testis PT 28 illic R (lxei LXX) illuc PT trib. trib. dfii I' 26 sine exceptione RI-T sine ulla exceptione E 26 in tribus R. )
Sed forte sibi Israhel hoc esse debitum uindicabit, id est, qui secundum litteram et non secundum spiritum, qui carnalis et non caelestis, qui crucifigens dominum, non qui adorans est? sed ab hac spe repulsus est. illic enim conscenderunt tribus, tribus domini testimonium Israhel. non tribus Israhel in testimonium gentium, sed tribus domini in testimonium Israhel. tribus enim domini dixerunt: uenite ascendamus in montem domini et in domum dei Iacob: et adnuntiabit nobis uiam suam, et ambulabimus in ea. ex Sion enim exiet lex, et uerbum domini ex Hierusalem. ex Hierusalem enim exiens uerbum domini uenit ad gentes. hse introeunt in sanctam ciuitatem, in testimonium Israhel.
In quod tandem testimonium? ad confitendum, inquit, nomini domini. tribus domini nomen domini confitentur. hoc autem est testimonium Israhel. ille Israhel a [*]( 4 Ioh. VIII, 44. Matth. XXV, 41. 13 Esai. II, 3. ) [*]( 1 istud RPT illud E 9 illic RPX illuc PTA 8 qui GV quae RTP dfii GRTV di P 4 a diabolo GRPT fili diaboli V abite GR abite a me PT 6 erunt GRlrT sunt V 7 sibistrahel G uiDdicabit GRT uindicauit P uendicabit e 8 et non seoundum GR non secundum PT qui carnalis et non -GRT quia carnalis et nunc P 10 sed ab GPT sed qui ab R illic GRP1 illuc PTJF conscendernnt GRPT ascenderunt E 11 G h l. uocem tribus semel posuit istrahel G israel Re illi israel PT 13 sq. ita GR (ubi hae tantum uariae lectiones: 13 dixerunt G dixerant R 16 in ea R in eam G)PThaec tantum habent: tribus enim dñi et in domum dei iacob et adnuntiabit nobis uiam suam et ambulabimus (ambulauimus P) in ea; unde foeda amplificatio nata rit in E, explicaui Stud. 1886,336 exion GP 18 ueniet G heae G haea 7: 20 in quo GP 21 nomini dfii GRPT nomini eius V tribus dfii GRPT tribus enim domini E confitentur GPT confitetur R 92 testimonium israhel (istrahel G) GPRT testimonium e. )