Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed quse ad superiora dicta sequens prophetae responsio est? heu me! quod incolatus meus prolongatus e s t! bona non possunt uideri uere bona a nobis iudicari, nisi expetantur. nam quomodo fidem iudicii nostri, nisi eorum, de quibus bene iudicauerimus, efficientia prsestabimus ? bonam pudicitiam existimamus: qui ergo opinionis nostrae fructus, nisi in ipsa pudicitiae adpetitione consistet? bona est innocentia: sed nisi festinantes atque exercentes eam uere ita sentire non intellegemur. mentium enim iudicia non uerbis significanda sunt, sed rebus explenda. conuenit igitur prophetam, expectantem post sagittas domini et illos carbones desolationis beati illius regni et aeterni temporis gloriam, id, quod expectat. desiderare. et desiderat plane. neque solum desiderat. sed moras odit et ipsam illam non potiundi iam desiderii tanti [*]( 2 Eaai. XLIX, 2 sq. 8 Cant. II, 5 (LXX). ) [*]( 1 in eodem esaia (isaia RT) meminimus RTE eseias ostendit r 2 hoc modo RTE hoc modo dicens V posuit V et posuit RTE ut V cf.Sabatier 11, 600 adn. tamquam GRTE 3 in faretra (pharetra E) VE faretra (pharetra T) RT 4 eBt hoc G VTEhoo est R 6 hunc R hunc b hanc Te 7 penitrantem T 9 expectate R 11 corporibus sibi R 17 uideri RE om. T 18 expetantur (tantur in rtw.) R 21 hona est Rb bona Te 23 intellegimur R Imentium RE amantiom T 25 desolationis RT E desolatorios V 28 moras RTE omnes moras r illam om. T potiundi Re potiendi Th. )
Querellam istiusmodi a plurimis sanctis frequenter audiuimus, tarditatem spei suae morosa corporum dissolutione deflentium. dominus in euangeliis docuit accelerationem regni cselestis orandam. inpatientem enim caritatem esse eorum, quae amet, conuenit; atque ideo dici oportet, quod ut dicamus a domino praecipimur: adueniat regnum tuum, fiat uoluntas tua. Paulus beatus in habitatione corporis sui congemescit, per incolatum carnis peregrinari se a deo conquerens. ex quo contra peregrinandum in carne scit sibi esse, ut ei cum deo sit incolatus: sed tamen melius ei esse dissolui et cum Christo esse. Ecclesiastes ait: et laudaui omnes, qui mortui sunt, super omnes, qui uiuunt usque nunc: liberata scilicet per dissolutionem corporis anima, onere atque consortio eam esse infirmis huius et periculosae carnis exutam. in hoc igitur nimium sibi prolixo in corpore incolatu congemescit propheta, festinans peregrinari a terrenis et incolere caelestia, ut derelictis corruptibilibus atque praesentibus consequatur inuisibilia et aeterna.
Iob sanctus et testimonio dei dignus non solum corporis istius incolatum congemescit, sed ipsam illam natiuitatis suse diem maledicit dicens: pereat dies, in qua natus sum, [*]( R Matth. VI, 10. 9 Rom. VII, 21. 12 Phil. I, 28. 13 Ecclesiastes IV, 2. 23 Iob. III, 8. ) [*]( 3 quaerealam (eras. I) R querelam TE 4 tarditatem R de tarditate TE morota corporum dissolutione scripsi morosam corporum dissolutione R morosam corporum dissolutionem Tb et morosa corporum dissolutione e ex morosa corporum dissolutione coni. BeT/ed. in adn. 5 in euangeliis R in euangeliis suis TE 7 quae amet RTb qui amant e 8 praecipimur RE praecipitl. T 9 tua VS RT E om. V1 in habitatione Re inhabitationem Tb 10 congemescit R congemiscit TE conquaerens R 11 ex quo Re quo Tb 12 esse dissolui Rb esset dissolui Te 13 ecclesiastes R aecclesiastes T et Ecclesiastes E fort. recte 15 corporis RE om. T 16 eam esse RTb atque etiam e infirmis E infirmae (ae in ras. m. 3f) R infirmis ex infiimae T huius et RT huiuB atque E 18 congemiscit T E et sic in seq. 23 dies in qua R (ή ήμέρα b y LXX) dies ille in quo TE. )
Sed prophetae huius non in multum longe alius affectus est, quam Iob atque Hieremiae. non enim incolatum, sed prolongatum incolatum suum queritur. nam post prolixi huius incolatus sui querellam consequitur ad id, quod ait: heu u me! quod incolatus meus prolongatus est, habitaui cum habitantibus Cedar. Cedar gens est Ismahelitarum [*]( 2 Hierem. XX, 14 sq. 4 Hierem. I, 5. ) [*]( 1 ecce masculus RT ecce masculus natus est E 2 genitus som RE ex natus sum T 4 adquin (in in ras. m. 1) R atqui Te 6 de Dulus Tb deuulsa R de uentre e maledicit coepisse Re maledicat esse Th 7 esset TE eet R cognitus et RT cognitus est et E 9 in sanctificationem Rab sanctificationem Tt 10 se scilicet Rb scilicet Te 12 in substantia Tb in substantiam Re 13 & figurationis R nec figurationis TE hortum R 16 iam om. R confirmato R cf. Acad. p. 46 18 sanctificatione RTb significatione e 20 in multum R multum TE 22 quaeritur RP uerba nam post — consequitur, quae extant in RE, om. FT 23 quaerelam ex quaerellam R 24 habitaui VRP et habitani TE 25 caedar VR et sic in seq. ismaLelitarum VR hismnhelitarum PT. )