Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed et beatus Iob hostem suum. quo confixus fuerat, ignorans cruciatus corporis sui et dolores sagittas domini esse dixit dicens: sagittae enim domini in corpore meo sunt, quarum indignatio ebibit sanguinem meum. et forte has quoque ultricium poenarum sagittas aduersus labia iniqua et linguam dolosam inprecetur propheta, quibus confixa eum lingua dolosa uniuersa labia perurantur.

Quamquam sint plures, qui spiritaliter suscepta a fidelibus caelestis doctrinae praecepta sagittas uelint existimari et carbones desolationum peccatorum emundationem, atque ita accipiendum putent carbones desolationis, quia dominus dixit: ignem ueni mittere in terram; etquiduolo, si iam accensus est? non est autem dubium, peccatorum eum ablutionem et remissionem attulisse; quem ignem iam accensum esse dixerit. quia per eum uitiorum omnium fiat sordiumque purgatio. accommodant autem ad hoc illud, quod dictum ad Esaiam est, cum per forcipem carbone conprehenso labia eius contacta sunt: ecce abstuli iniustitias tuas et peccata tua purgaui. [*]( 6 Ps. LXIII, 8. 12 Iob. VI, 4. 21 Luc. XII, 49. 27 Esai. VI, 7. ) [*]( 2 doctrinae dei telo RE ***** nae di loco (?) G doctrinae telo T 3 tritico R a tritico TE 9 telo TE zelo R 10 ostom R 18 ebibit RT obibit (?) G 14 adnersus GE aduersfl RT 15 inpraecetur GR 16 labia perurantur GRe labia iniqua perurantur Tb labia dolosa peruu rStur a 19 desolationum Ge desolatorum R desolationis Tb emndationem G adque G R 20 dixit G dixerit RTE 23 abluitionem G quem G cū R quam Tb in qua e 24 per eum RE *** cum (?) G per eam T 25 illud RTE id ad (?) G. )

554

Sagittam autem ipsum dominum nuncupatum in eodem Esaia meminimus hoc modo: posuit me ut sagittam electam et in pharetra sua abscondit me et ait: grande tibi est hoc, uocari te puerum meum. esse itaque intellegimus etiam hunc utilem sagittam et potentem. confixis uitiorum nostrorum aculeis salubri nos uulnere utilique penetrantem; de qua sagitta sponsa illa in Canticis dixerit: uulnerata dilectionis ego sum.

Sint ergo hse sagittae utrumque in modum expectatse. uel in poenam conscientise iniquos ac dolosos configentes uel in dilectorum sibi corporibus peccata et uitia uulnerantes: sitque uel deuastans carbo uel purgans, dummodo abnegantes deum per poenam absumat, purget autem ad perfectam innocentiam confitentes.