De errore profanarum religionum
Firmicus Maternus, Julius
Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.
Persae et Magi omnes, qui Persicae regionis incolunt fines, ignem praeferunt et omnibus elementis ignem putant debere praeponi. hi itaque ignem in duas diuidunt potestates, naturam eius ad utrumque sexum transferentes et uiri et feminae simulacro ignis substantiam deputantes: et mulierem quidem triformi uultu constituunt monstrosis eam serpentibus inligantes. quod ideo faciunt, ne ab auctore suo diabolo aliqua ratione dissentiant, sed ut dea sua serpentibus pullulans maculosis diaboli insignibus adornetur.
uirum uero abactorem bonum colentes sacra eius ad ignis transferunt potestatem, sicut propheta eius tradidit nobis dicens: Μύστα βοοκλοπίης, υἱὲ δέξιε πατρὸς ἀγαοῦ. hunc Mithram dicunt, sacra uero eius in speluncis abditis tradunt, ut semper ob-. scuro tenebrarum squalore demersi gratiam splendidi ac sereni luminis uitent. o dira numiDia consecratio! o barbarae legis [*]( 2 supinitatem Wowerus, insanitatem (uel stupiditatem) OeMer 10 reddit a: reddiditP 11 coenam a 13 multa a, unde Wowerus multam 14 penitentia P 16 Persiae a 17 et om. a 18 ignem P: Jouem a 19 ad utriusque sexns Pa, em. Bursian j) simulacro P, ut coni. Oehler: simalachra a 23 pullulans Bursian: pollulant P, polluta a 24 bonam P, boum edd. 26 vU Jigie Bursian: CYNslESfE P (Mixrdpcj fi varaxv o dcmi\'1ç avvfitrt narqog dyavov a) II mitram P 29 uitent P: uideant a II dira Bursian: uera P, caeca a; possis etiam peruersa uel uana, ut est p. 91,18 uania consecrationibus II barbarae P teste Beifferscheidio: nefariae edd. an barbaricae ? nam spatium, quod indicat LoreN:, maius est ) [*]( 6 )