De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

considerandum est etiam, quale sit numen, quod sic impuri corporis [*](1 fort. matrem esse 5 plubiis P 11 id est aerem glossam esse perspexit Wowerus 12 uirginitatis a 13 sane ne P: malim autem ne; nam sane ex uersu sequenti praeceptum uidetur 1\\ hinc P: huic a 14 effeminarunt Wower: Et feminarum Pa 15 num Wower: Nam Pa 17 hoc nomen Bursian: hoc nomen P, hoccine a 19 per addidi II ornata mnliebrS P: ornatu muliebri (muliebre Burs.) edd. 23 detestationis cani. Wower 29 mulieres: mulieres Oehler: mulieres Pa )

81
delectatur hospitio, quod impudicis adhaeret membris, quod polluta corporis contaminatione placatur. erubescite, o miseri, summitatem: aliter uos deus fecit. cum cohors uestra ad tribunal iudicantis Dei accesserit, nihil uobiscum referetis quod Deus qui uos fecit agnoscat. abicite hunc tantae calamitatis errorem et studia profanae mentis aliquando deserite, nolite corpus quod Deus fecit scelerata diaboli lege damnare, calamitatibus uestris dum adhuc tempus patitur subuenite. misericordia Dei diues est, libenter ignoscit: relictis nonaginta nouem ouibus amissam

quaerit unam, et reuerso pater prodigo filio et uestem reddit et parat cenam. nolo uos desperare faciat criminum multitudo: Deus summus per filium suum legum Christum dominum nostrum uolentes liberat et paenitentibus libenterignoscit, nec multum exigit ut ignoscat: fide tantum et paenitentia potestis redimere quicquid sceleratis diaboli persuasionibus perdidistis.