De errore profanarum religionum
Firmicus Maternus, Julius
Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.
hoc numen est, quod in uiro feminam quaerit, cui aliter seruire sacerdotum suorum chorus nonpotest, nisi effeminent uultum, cutem poliant et uirilem sexum per ornatum muliebrem dedecorent? uidere est in ipsis templis cum publico gemitu miseranda ludibria: uiros muliebria pati et hanc impuri et inpudici corporis labem gloriosa ostentatione detegere. publicant facinora sua et contaminati corporis uitium cum maxima delectationis macula confitentur: exornant muliebriter nutritos crines et delicatis amicti uestibus uix caput lassa ceruice sustentant. deinde cum sic se alienos a uiris fecerint, adimpleti tibiarum cantu uocant deam suam, ut nefario repleti spiritu uanis hominibus quasi futura praedicant. quod hoc monstrum est quodue prodigium ? negant se uiros esse et non sunt mulieres: mulieres se uolunt credi, sed aliud qualiscumque qualitas corporis confitetur.
considerandum est etiam, quale sit numen, quod sic impuri corporis [*](1 fort. matrem esse 5 plubiis P 11 id est aerem glossam esse perspexit Wowerus 12 uirginitatis a 13 sane ne P: malim autem ne; nam sane ex uersu sequenti praeceptum uidetur 1\\ hinc P: huic a 14 effeminarunt Wower: Et feminarum Pa 15 num Wower: Nam Pa 17 hoc nomen Bursian: hoc nomen P, hoccine a 19 per addidi II ornata mnliebrS P: ornatu muliebri (muliebre Burs.) edd. 23 detestationis cani. Wower 29 mulieres: mulieres Oehler: mulieres Pa )
quaerit unam, et reuerso pater prodigo filio et uestem reddit et parat cenam. nolo uos desperare faciat criminum multitudo: Deus summus per filium suum legum Christum dominum nostrum uolentes liberat et paenitentibus libenterignoscit, nec multum exigit ut ignoscat: fide tantum et paenitentia potestis redimere quicquid sceleratis diaboli persuasionibus perdidistis.