De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

hic quoque, sacratissimi imperatores, ut error iste celetur, etiam haec sacra physica uolunt esse ratione composita: amare terram uolunt fruges, Attin uero hoc ipsum uolunt esse quod ex frugibus nascitur, poenam autem quam sustinuit hoc uolunt esse, quod falce messor maturis frugibus facit: mortem ipsius dicunt, quod semina collecta conduntur, uitam rursus, quod iacta semina annuis uicibus t reconduntur.

uellem nunc mihi inquirenti respondeant, cur hanc simplicitatem seminum ac frugum cum funere, cum morte, cum fastu, cum poena, cum amore iuncxerint? itane non erat aliud quod diceretur? itane non erat quod in agendis Deo summo pro frugibus gratiis faceret misera mortalitas? ut gratias pro renatis frugibus agas ululas, ut gaudeas plangis, nec te, cum ueram rationem uideris, hoc aliquando fecisse paenituit, sed hoc agis ut annuis luctibus occupatus uitam semper fugias, mortem requiras.