De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

o miser homo! inuenisse te nescio quid gaudes, cum animam tuam ex istis sacris per annos singulos perdas. nihil illic inuenis nisi simulacrum, quod ipse posuisti, nisi quod iterum aut quaeras aut lugeas. quaere potius spem salutis, quaere exordium lucis, quaere quod te summo Deo aut commendet aut reddat, et cum ueram uiam salutis inueneris, gaude et tunc erecta sermonis libertate proclama: εὑρήκαμεν, συγχαίρομεν, cum ab his calamitatibus post paenitentiam tuam summi Dei fueris indulgentia liberatus.

Phryges, qui Pessinunta incolunt circa Galli fluminis ripas, terrae ceterorum elementorum tribuunt principatum et hanc uolunt omnium esse matrem. deinde ut et ipsi annuum sibi sacrorum ordinem facerent, mulieris diuitis ac reginae suae amorem, quae fastus amati adulescentis tyrannice uoluit ulcisci, cum luctibus annuis consecrarunt, et ut satis iratae mulieri facerent aut ut paenitenti solacium quaererent, quem paulo ante sepelierant reuixisse iactarunt, et cum mulieris animus ex impatientia nimii amoris arderet, mortuo adulescenti templa fecerunt. tunc quod irata mulier pro iniuria spretae fecerat formae, hoc ordinatos a se pati uoluere sacerdotes. sic annuis sacris cum honore terrae istius funeris pompa componitur, et c.um persuaderetur hominibus quod colant terram, miseri funeris uenerantur [*]( 4 notS P 5 litterae terrae ct cres euanuerunt in P II substantiam P: sustentationem a 14 nihil quod Oehler; si quid mutandum, ipse malim: nihil nisi quod 17 erectfi P (j GYNXEPO(.iEN P 20 Pessinunta P, Pessinuntem a 28 in fol. 3a multa uocabula exalbuerunt ac lectu difficillima sunt 29 ordinantes a 31 persuaderetur P: persuadetur Woiverrrs, persuadeatur Bursian; cf. Indicem III. s. u. modorum consecutio )

79
exitium.