De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

o misera et caduca mortalitas! ut regibus tuis per annos singulos funestas mittas inferias, neglecto Deo summo, qui omnia diuina artificii moderatione composuit, et spem tuam perdis et uitam, nec ostensi tibi luminis splendore corrigeris nec recuperatae libertatis quaeris insignia nec spem redditae tibi salutis agnoscis nec ex paenitentia praeteritorum criminum indulgentiam postulas.

frustra tibi hanc aquam quam colis putas aliquando prodesse: alia est aqua qua renouati homines renascantur. hanc aquam, quam colis per annos singulos, uis alia decoctis uenarum meatibus siccat aut certe funestus regis tui sanguis inmaculat: illam quam despicis ignitam, uenerandi spiritus maiestate decoratur, ut ex ipsa per ueteres conscientiae cicatrices credentibus hominibus salutaris sanitas inrigetur.

sed in his funeribus et luctibus, quae uera sunt funera, quae facta sunt, quorum extant hodieque reliquiae — nam et sepulchrum Osiridis hodieque in Aegypto est et cremati corporis reliquiae cernuntur — defensores eorum uolunt addere physicam rationem, frugum semina Osirim dicentes esse, Isim terram, Tyfonem calorem: et quia maturatae fruges calore ad uitam hominum colliguntur et diuisae a terrae consortio separantur et rursus adpropinquante hieme seminantur, hanc uolunt esse mortem Osiridis, cum fruges recondunt, inuentionem uero, cum fruges genitali terrae fomento conceptae annua rursus coeperint procreatione generari.