De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Aegypti incolae aquarum beneficia percipientes aquam colunt, aquae supplicant, aquas superstitiosa uotorum continuatione uenerantur. sed in sacris suis, quae mysteria uocant, addunt tragica funera et funesta calamitatis metuendae certamina: incestum cum sorore adulteriumquecommissumethoc facinus seueris mariti animaduersionibus uindicatum. Isis soror est, Osiris frater, Tyfon maritus.

is cum comperisset Isidem uxorem incestis fratris cupiditatibus esse corruptam, occidit Osirim artuatimque lacerauit et per omnes Nili fluminis ripas miseri corporis palpitantia membra proiecit. Isis repudiato Tyfone, ut et fratrem sepeliret et coniugem, adhibuit sibi Nephthum sororem sociam et Anubim uenatorem, cui ideo caninum caput inpositum est, quia lacerati corporis partes artificio canis uestigantis inuenit. sic inuentum Osirim Isis tradidit sepulturae.

fuerunt sane hi aput Aegyptum reges pariter ac tyranni: sed Osiris iustus praeter illud quod cum sorore commisit, Tyfon furiosus, impotens ac superbus: ideo ille colitur, iste uitatur. haec est Isiaci sacri summa: in adytis habent idolum Osiridis sepultum, hoc annuis luctibus plangunt, radunt capita, ut miserandum casum regis sui turpitudine dehonestati defleant capitis, tundunt pectus, lacerant lacertos, ueterum uulnerum resecant cicatrices, ut annuis luctibus in animis eorum funestae ac [*]( 1 principatus P 2 ignem manus rec. in marg. codicis et a: at P teste Bursiano (sed apographum quod misit Lorenz hanc lectionem admodum incertam reddit), aethera Bursian 8 toto a: loco P 10 aquae nos: aquis P corr. ex aqua et edd. II conaignatione coni. Jac. Gronouius 11 quae mysteria uocant Wowero ut glossema suspecta 14 osyris P et sic alias, sed semel recte c. 27 osiridis 19 Nephttl P, Nephtuni a operarum errore, Nephthen Wowerus jj anube P, Annnbem a 22 fuerant Pa, em. Bursian 24 iste eiuratur J. Fr. Gronouius 25 aditis a 27 defleant. Capita tundunt. pectus lacerant. lacertos P, em. a )

77
miserandae necis exitium renascatur: et cum haec certis diebus fecerint, tunc fingunt se lacerati corporis reliquias quaerere et cum inuenerint, quasi sopitis luctibus gaudent.