Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Nam propheta trinitatem omnia fecisse uisibilia ( et inuisibilia definit, dicens: Verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. In omni itaque creatura, quae facta est per spiritum, non aliquid praetermisit quod non per eum factum sit;
alioquin in fide seruus cum domino non iungeretur, si esset creatura diuinus et sanctus spiritus. Cuius causa omnis scriptura et dominus concedi omnia peccata hominibus praeter blasphemiam diuini et adorandi spiritus caelesti sententia pronuntiauerat.
Eunomiani post hos ab Eunomio discipulo Arrii, in omnibus inimici uerae fidei, aiunt tres esse diuersas qualitatis substantias, ut auri, argenti et aeris, et patrem quidem fecisse filium, et iterum filium, qui est creatura, fecisse, inquit, spiritum sanctum:
et adserunt filium non patri esse similem, quia creatura est, neque spiritum filio similem, quia. a filio factus est, impietati paganae et iniquitati Iudaicae consentientes apertissime quam Christianae doctrinae ac fidei catholicae parere uolentes. [*]( Õ Ioh. I 3 9 Psalm. XXXII 6 16 Matth. XII 31 ) [*]( 2 conianxerint A 3 eumque B eum qui A 8 trinitate A 14 spiritue sanctus cum signis transpositionis B scribtura B 16 eBsentia B 17 pronuntiauerint A pronuntiauerit B2 19 Anomani A 20 qualitates A 23 sanctum om B et om Â, qui punctum habet post adserunt 25 est om A iniquitate iudaica B 26 quam om A 27 pugnare A ) [*]( 3* )
Alii sunt qui circa incorporationem aberrant, dicentes non animam ueram hominis rationabilem accepisse saluatorem, sed corpus solum hominis, et cum subtrahant animam a cor-
pore, ueram denegant hominis salubritatem.11 Quomodo itaque potest dici anima, quae non sumpta est a saluatore? cum saluator dicat: Tristis est anima mea usque ad mortem.
Alioquin anima dici non potuit, nisi esset in eo cuius et *** causa aduenerat. Itaque haec utraque (in> incorporatione saluatoris, id est corpus erat et anima, quae pro nostra salute dignatus est sumere.
Scire nos conuenit quod et animam ueram hominis habuit, intellectum habentem, et corpus hominis, sensum carnalem itidem, ut et dolere possit corpore et emori.